Text List

Articulus 9

Articulus 9

An qui irascitur fratri suo, sit reus eodem judicio quo ille qui occidit, vel alio ?

ARTICULUS IX. An qui irascitur fratri suo, sit reus eodem judicio quo ille qui occidit, vel alio ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 2: "Secundum est: Non eccides."

Additio enim de qua loquitur hic quae facta est in Evangelio Matthei, v, 22 et seq., est ista: "Qui irascitur fratri suo, reus est gudicio. Qui autem dixerit fratri suo: Raca, reus erit concilio. Qui autem dixerit: Fatue, reus erit gehenne ignis".

Et quaeritur primo, Utrum qui irascitur, sit reus eodem judicio quo ille qui occidit vel alio? Si alio : tune non videtur esse superadditio in Novo Testamento.

Videtur autem, quod eodem: quia 1. Glossa interlinearis dicit ibidem : "Qui trascitur fratri suo, reus erit judicio, quod supra de homicidio dictam est."

2. Sed hoc esse videtur injustum, quod tantum puniatur ira cordis sicut homicidium.

3. Praeterea, Secundum omnes, qui irascitur fratri suo, peccat mortaliter, si prohibetur hic omnis motus ire.

4, Praeterea, Cum raca secundum Glossam sit interjectio indignantis, videtur quod quilibet motus indignationis sit peccatum mortale, si prorumpit in vocem : quia qui facit contra praeceptum, peccat mortaliter.

5. Item, Qua differentia est inter ista, judicium, concilium, et gehennam ignis, et irasci, et raca, et fatue? cum enim homicidium majus sit omnibus his, videtur homicida aliquid pejus mereri, quam gehennam ignis ; et hoc esse non potest, quia gehenna nihil pejus est in peenis.

Prarerea, Quid est quod dicit Magister, quod hic secundum sensum quem spirituales habebant, prohibetur voluntas occidendi ?

Videtur enim, quod lex naturalis semper prohibuit illam quoad omnes. Minus enim est nocere vellein rebus quam in persona: et primum prohibuit lex vetus secundum sensum omnium etiam carnahum illo praecepto : Non coneupisces rem proximi tui. Ergo multo magis intelligitur etiam illud prohibuisse, scilicet voluntatem occidendi. Siautem hoc conceditur : tune videtur, quod nulla facta sit superadditio in Novo Testamento.

Solutio Dicendum, quod in veritate in Evangelio nihil ponitur nisi quod tenetur in lege, et hoc intelligendo de moralibus : sed ex mala observatione carnalis populi non intelligebatur prohiberi nisi quod lex puniebat : et ideo interpretando addidit Dominus in Evangelio : et etiam quia gratiam dedit implendi quae in lege non conferebatur: et de hoc aliqua necessaria notata sunt in principio quarti Sententiarum.

Ad pRiMuM autem quod quaeritur, Utrum eodem judicio sit reus qui irascitur, quo qui occidit? Dicendum, quod eodem in genere, licet non eodem in specie: intelligit enim Deus secundum Glossam super Mattheum, de ira cui consen- titur in nocumentum proximi vel mortem, quae licet corde teneatur, tamen punietur aeterna damnatione : sed quia in manifestum non processit, ideo judicio condemnationis et discussionis Domini propalabitur, ut justa videatur omnibus : tamen majus in specie debetur homicidio.

Ad aliud dicendum, quod est ira per zelum, et ira per vitium. Per zelum fit studio correctionis, et illa non est peccatum. Per vitium autem est quandoque in primo motu, cui non consentitur, et illa est veniale peccatum: sed illa qua consentitur in nocumentum intolerabile proximi, sicut mortem, vel mutilationem, vel damnum, est mortale : et de illa loquitur Dominus: et illa etiam hic directe prohibetur. Primus autem motus indirecte cadit sub praecepto.

Et per hoc idem patet solutio ad sequens : quia eadem est diftinitio de motu indignationis quae est de morte.

Ad aliud dicendum, quod secundum Glossam gradus sunt in culpa, scilicet ira per consensum in corde, et ira prorumpens in signum indignationis, et ira prorumpens in verbum improperii et nocumentum proximi : et prima importatur per traset, secunda per raca quae est interjectio indignantis secundum Grecos, licet in Hebreeo sonet vacuum vel excerebratum. Tertia autem importatur per fatue. Per judicium autem et gehennam et concilium signanter exprimuntur (ut dicit Glossa ibidem) gradus in aeterna damnatione, non quidem aequales, sed inequalitas eorum intelligitur ex modo condemnationis : quia qui judicatur, punietur quidem: sed quaeritur adhuc, Qua pena dignus sit et quanta ? Qui autem reus est concilio, scitur quidem qua peena: sed quaeritur quanta debeat infligi ? Sed qui reus est gehenne, hic jam habet pcene speciem et peene quantitatem : non quod hac fiunt in judicio Domini, sed potius humano modo demonstrant differentiam peccatorum et poenarum.

Ad vuitimem dicendum, quod licet vox improperii puniatur gehenna, tamen dif. ferentiae sunt in peenis illis quae certe ex specie sunt et ex taxatione quantitatisquia major adhuc in gehenna pena de. betur homicidio, quam improperio,

Ad wxrup quod ulterius quaeritur de lege quae prohibet voluntatem, dicendum quod quoad carnales repugnationes spiritui non prohibebat nisi voluntatem per signum in actum procedentem: ut sj quis comminaretur vel agitaret eum cuj irascebatur. Sed secundum eos, siin corde vel in mente indignationis iram habuit cui consensit, dicebant legem de hoc non curare: non quia hoc verum esgset quod dicebant, sed quia intellectum verum legis repellebant : semper enim in lege naturali et animus et opus malum prohibebatur : et hoc intendit dicere Magister.

Si autem quaeritur, Quem spiritualem intellectum tunc expressit Christus ad~ dendo ? Dicendum, quod est spiritualis intellectus in preecepto morali quantum ad movens, et quantum ad id quod precipitur. Quantum ad movens sicut in isto praecepto, quod homicidium actus et voluntatis propter Deum dimittatur, et propter dilectionem Dei. Quantum autem ad id quod precipitur, nihil plus fuit de spiritu in moralibus in Novo Testamento, quam in Veteri : sed amplius sunt explanata et determinata in Novo quam in Veter.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9