Text List

Articulus 10

Articulus 10

An in hoc mandato : Non maechaberis, prohibetur simplex fornicatio, aut tantum adulterium, aut omnia alia peccata ?

ARTICULUS X. An in hoc mandato : Non maechaberis, prohibetur simplex fornicatio, aut tantum adulterium, aut omnia alia peccata ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, GC, § 3: "Tertium est : Non mechaberis."

1. Cum meechia sit idem quod adulteyium, et in graviori non intelligitur prohiberi minus grave, videtur quod in meechia non prohibeatur fornicatio simplex.

2. Preeterea, Matth. v, 28, super illud: Ego autem dico vobis, quia omnis qui piderit mulierem ad concupiscendum eam, gam meochatus est eam in corde suo: dicit Glossa, quod ibi omnis libido carnalis qua fornicatur a Deo anima, prohiberi intelligitur: ergo videtur, cum in omni peccato anima fornicetur a Deo, quod in isto mandato omne peccatum prohibeatur: et sic omnia alia mandata superfluunt.

3. Praeterea, Cum duplex sit fornicatio vel adulterium, sicut dupiex homicidium yoluntatis et operis : quare non dicit Magister hic prohiberi fornicationem spiritualem et corporalem, sicut dixit de homicidio ?

4. Item, Cum sint quaedam in hoc actu magis enormia, ut sodomia, vel incubitus vel succubitus jumenti: quare non nomine illorum dicit prohiberi illicittum concubitum ?

Solutio Dicendum ad primum et ultimum simul, quod prohibitio secunde tabulae ordinat ad abstinendum a nocumentis proximi : et quia aliis actibus non ledebatur proximus nisi adulterio, propter hoc hune solum expressit in forma precepti, et alios intellexit, quia sunt ejusdem finis, scilicetcarnalis voluptatis, licet non sint ejusdem reatus in specie.

Ad aliud dicendum, quod Glossa illa intelligitur aut moraliter in fornicatione spirituali : et tunc nihil est ad propositum, quia praecepta accipiuntur secundum sensum litteralem. Aut intelligitur de voluptate quae est in carne, et hoc est gule vel luxuri® : et una illarum prohibetur hic sicut causa alterius, sicut superius explanatum est.

Ad aliud dicendum, quod voluntas fornicandi speciale habet mandatum, sed non yoluntas occidendi: et hujus ratio supra expedita est : et ideo non ita extenditur generaliter istud mandatum, sicut illud denon occidendo.

Ad tLtmum patet solutio per antedicta: sive enim cum muliere sit, sive praeter ordinem nature, intelligitur hic totum prohiberi.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10