Articulus 11
Articulus 11
Quid vocatur rapina in preposito ?
Et quaeritur, Quid rapina vocatur ? Rapina enim sonat violentiam : ergo non videtur esse rapina, cum fiunt exactiones et talliae principum in populo terre.
Sed ap noc respondendum est sub distinctione : aut enim tallia est super servos, aut super colonos terre principis, Si super servos, cum servus nihil habeat nisi nomine domini sui quod accipit ab eo, dominus potest quidem peccare nimis angariando et opprimendo servum, quia interest qualiter quisque sua re utatur : tamen non puto, quod sit rapina, vel teneatur ad restitutionem. Si autem accipitur de colonis terre sus et inhabitantibus : tunc taxanda est acceptatio secundum laborem principis, quem habet in defensione terre, et secundum expensas quas necesse est facere secundum principis familiam et honestatem bona fide ; et si ultra hoc exigat, rapina est: ethoc est quod dicit Joannes Baptista
On this page