Articulus 12
Articulus 12
1. Furari enim et furari in loco sacro non differunt nisi per circumstantiam loci :ergo videtur, sicut de multis casibus furti in speciali nihil tangit, quod similiter de sacrilegio in speciali nihil tangere debeat.
2. Item, Sacrilegium dicitur committi tribus modis, ut habetur in Littera : et videtur deesse quartus modus, scilicet quando res non sacra tollitur sacris personis, ut quando accipiuntur bona monachorum vel clericorum.
3. Item, Sacrum videtur esse quod divino cultui est mancipatum : cum ergo bona Ecclesiarum sunt data ad divinum cultum, videntur spoliantes agros Ecclesiarum sacrilegium committere, quod non conceditur.
Item quaeritur, Aliquis rapit in Ecclesia violenter, et aliquis furatur in ea, utrum uterque committat sacrilegium ? Videtur, quod non : quia rapiens ex. communicatus est ad minus sententia hominis, scilicet consecrantis Ecclesiam, et proferentis sententiam in omnes log} illius invasores, quamvis non sit excommunicatus sententia canonum. Ille aytem qui furatur, non est excommunicatus sententia hominis, nec canonis, yt dicunt Jurisperiti: ergo videtur, quod non committit sacrilegium, quia non est ratio quare unus sit excommunicatus, et non alius, nisi sacrilegium et non sacrilegium : actus enim qui est contrectatio rei aliens invito domino, non habet annexam excommunicationem.
Quod si concedatur. Contra videtur esse quod in Littera habetur, scilicet quod tollit sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro : ergo committit sacrilegium, ut videtur.
Solutio Dicendum, quod sacrilegium in hoc casu vel rapina facit speciale peccalum ratione loci: et ideo alia species est: sicut etiam violatio monialis alia species peccati est, quam fornicatio.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod quandoque circumstantia habet vim speciel sive forme constituentis, et tunc facit aliam speciem : et haec circumstantia precipua est, quando fit ad injuriam alicujus sanctitatis Ecclesie : quia tunc ratione nocumenti quod conjunctum est actui, circumstantia trahit in aliud genus peccati.
Ad aliud dicendum, quod non est sacrilegium quando capiuntur res non sacre personarum Deo dicatarum, sed majus est peccatum, quam simplex rapina : quia non fit per hoc lesio alicujus sanctitatis, quia sanctitas est in loco vel persona, et neutrum in tali contingit furto vel rapina.
Ad aliud dicendum, quod mancipatum divino cultui aliquid est dupliciter, scilicet quod consecratum est ad actum cultus: et hoc dicitur proprie mancipatum cultui, ut calix, et patena, et lapides Ecclesie, et hujusmodi : et hac non possunt ad alios usus deputari, quamdiu manet forma in qua consecrata sunt: et sic sunt loca deputata cultui, ut ccemiterium, et dormitorium : et ideo in talibus comimittitur sacrilegium per lesionem. Alio modo dicitur quid mancipari cultui, per hoc quod ordinatum est in sustentationem ministrantium in cultu, sicut bona Ecclesi#: et in talibus non leditur sacrum nisi per accidens : et ideo auferre talia non est sacrilegium.
On this page