Text List

Articulus 13

Articulus 13

De diffinitionibus usure, et dubiis circa eas occurrentibus.

ARTICULUS XIII. De diffinitionibus usure, et dubiis circa eas occurrentibus.

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, § 4: "Hic etiam usura prohibefur, etc."

Et queruntur hic breviter tria de usura, sciltcet quid sit ? Et, Utrum in usura transferatur dominium ? Et, Utram peccet dans usuram sicut accipiens ?

Ab PRIMUM sic proceditur : Diffinit Magister in JLittera usuram sic: "Usura est cum quis plus exigit in pecunia vel qualibet re, quam accipiatur in sorte." Glossa autem super Lucam, vi, 35, et Matth. v, 42, videtur dare duas diffinitiones: quarum prima est haec, "Usura est lucrum ex mutuo ex pacto debitum vel exactum." Alia est, "Usura est superabundantia quae ultra sortem accipitur." Et sunt hae diffinitiones in Glossa per sententiam, non per verba.

Videtur autem, quod secundum has diffinitiones non videtur usura esse furtum : quia

1. Furtum nec exactum est, nec ex pacto debitum.

2. Item, Nec fur dat aliquid pro sorte. Ergo videtur, quod male dicat Magister, quod sub furto continetur.

3. Item, Per differentias constituentes videntur esse contraria usura et furtum : quia furtum est contretactio rei invito domino, usura autem accipitur domino volente et consentiente : ergo videtur, quod unum non contineatur sub alio.

Irew quaeritur, Quid facit usuram, aut voluntas accipiendi ultra sortem, aut spes, aut pactum ?

1. Si voluntas : tune multi erunt usuraril qui numquam aliquid acceperunt praeter sortem, et loquimur de usura operis non voluntatis. Si autem spes facit usuram : func negotiator videtur usurarius, quia sperat accipere ultra sortem. Si dicas, quod non est simile: quia negotiator dat pecuniam, sed usurarius mutuatur : hoc nihil est : quia mutuare nec est bonum nec malum in se, sed potest fieri bene vel male : unde tota ratio mali est penes illud quod est ibi praeter actum mutui: et hoc est idem in usurario et negotiatore : ergo si facit peccatum in uno, facit eliam peccatum in alio. Si autem pactum facit usuram, hoc erit contra diffinitionem : quia, super illud : AMeutum date, nihil inde sperantes', dicit Glossa quod usura est spes lucri praeter sortem : et non dicit pactum.

2. Item, Quid facit usuram esse peccatum ? aut enim secundum se est pecca- tum, aut prohibitio facit eam esse peccatum, aut lesio proximi. Si secundum se est peccatum : ergo numquam licuit alicui accipere ab aliquo usuras : nec enim umquam alicui cum aliqua heuit fornicari: ethoc falsum videtur, quia ita legitur, Deuter. xxur, 19 et 20: Non fanerabis fratri iuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet rem, sed alieno.

3. Item, Ambrosius : "Ab eo usuram accipias cui merito nocere desideras :" multi autem sunt quibus possumus nocere : ergo multi sunt a quibus possumus usuras accipere : ergo non est majum secundum se.

4, Praeterea, Si prohibitio facit ipsum peccatum : ergo ante prohibitionem non fuit peccatum: et sic in lege naturali poterant dare ad usaram.

5. Item, Si prohibitio facit eam esse peccatum, tnunc etiam concessio faceret eam esse licitam : et sic postquam concessa est, licita esset.

6. Praeterea, Si lesio proximi facit eam esse peccatum, tunc non omnis usura est peccatum, nec semper: quia quedam usure non ledunt, sed multum juvant proximum: ergo videtur, quod nullo modo usura sit peccatum.

7. Item, Humanum jus derivatura divino et naturali jure: sed humanum jus, ut quaedam leges concedunt usuras : ergo videtur, quod non sunt illicit etiam secundum legem divinam et naturalem.

8. Item, Occidere est majus peccatum, quam dare usuram : et tamen in casu bene fit, et conceditur: ergo usura in casu pro utilitate concedi potest.

9. Item, Concedere domos et vasa aurea et argentea pro pecunia et lucro ultra sortem non est peccatum : cum ergo concessio pecunie non differat a talibus concessionibus nisi materialiter solum, videtur etiam, quod concedere pecuniam pro spe lucri non est peccatum.

10. Item, Creditor efficitur debitor ei qui dat mutuum ad servitia mutua : gj enim aliquis mihi bene facit, ratio natu. ralis dictat, quod ego etiam obligor @j ad benefaciendum si possum: omnis autem obligatio quam dictat ratio naturalis, deduci potest in pactum: ergo ille qui dat mutuum ut accipiat aliquid ultra sor. tem, potest deducere in pactum, ut ille obligetur ei in aliquo ultrasorlem : hoc autem est usura: ergo usura non est peccatum.

Item quaeritur ulterius, Si licet tale pactum facere : Ego do tibi mutuum ut aliquid ultra sortem des pauperibus ?

Videtur, quod sic : quia dare pauperibus est eleemosyna et benefacere : sed constat, quod alios ad eleemosynam et benefaciendum quibuscumque modis debemus provocare : ergo tale pactum potest fieri.

Contra hoc est quod dicit Dominus : Mutuum date, nihil inde sperantes.

Item quero, Si tale pactum vel spes possit haberi: Ego do tibi mutuum, ut rependas mihi vicem in dando mutuum alia vice, quando indiguero ?

Videtur, quod sic : quia ille tenetur ad hoc etiam sine mutuo quod facio ei ut commodet mihi si potest: ergo bene possum ad hoc eum beneficio mutui obligare, ut videtur.

Sed contra hoc iterum videtur quod dicit Dominus : Mutuum date, nihil inde sperantes.

Irex, Difficile est spem bonorum vel donorum pro beneficiis a corde removere. Ponamus ergo, quod aliquis det mutuum alicui, nihil deducens in pactum, et nihil recipiens ultra sortem, nisi ille offerat sponte, et ille qui dat mutuum, presumit aliquid oblaturum : utrum sit talis usurarius ?

Videtur, quod sic : quia sperat aliquid ultra sortem : et usura est spes lucri ul- tra sortem ergo est usurarius propter nutuum,

Conrra : Si non fieret, tamen mutuum daret vel dedisset : ergo videtur, quod sit simplex donum : hoc autem accipere non est peccatum: ergo talis non est usurarius,

Solutio Dicendum, absque dubio, quod usura mortale peccatum est, et fuit semper in naturali lege et scripta, et numquam licuit nec licebit dare ad usuras.

Ab privum autem dicendum, quod usura est pars furti et raping, per hoc quod est rapina vel furtum secundum aliquid. Raptor enim vel fur tangit aliquid alie~ num invito domino, id est, non volente voluntate absoluta: usurarius autem contrectat alicnum non volente domino, voluntate tamen conditionata volente. Unde ille qui dat usuras, bene vellet reddere id quod est ultra sortem, sed mavult eum accipere hoc quam non habere mutuum, quo indiget: et ita non est voluntarius nisi voluntate conditionata.

Ad aliud dicendum, quod patet solutio per idem : quia dare aliquid pro sorte, non facit aliquid esse peccatum vel usuram, sed potius contingere id quod est ultra sortem invito domino, id est, non volente voluntate absoluta.

Ad aliud dicendum, quod differentia constituentes conveniunt, sicut invitus simpliciter, et voluntarius secundum quid. In furto enim contingitur alienum ejus qui est invitus omni modo : sed in usura contingitur alienum ejus qui est invitus simpliciter, et voluntarius secundum quid.

Ad aliud dicendum, quod spes accipiendi ultra sortem pro mutuo facit usuram.

Ad objectum autem in contrarium, dicendum quod negotiator non sperat pro mutuo : et ideo nihil valet objectio. Non enim est simile de negotiatione et mutuo : quia negotiatio non est de gratis faciendis ex jure naturali et divino, sed mutuum est de gratis faciendis ex jure naturali et divino.

Ad aliud dicendum, quod usura est secundum se peccatum, et semper fuit peccatum.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod illa lex intelligitur sicut lex de libello repudii : praeceptum enim fuit dare libellum repudii, si uxor dimittatur : sed quod dimitteretur, hoc erat permissum et quod dimissa posset aliam ducere, permissum fuit propter duritiam cordis Judeorum. Ita praeceptum fuit, quod ad usuram non daretur mutuam : permissum autem si daretur, quod daretur alicno.

Sunt tamen qui dicunt, quod lex in tali casu loquitur, scilicet quando alieni detinent nobis terras debitas, sicut Chananei fecerunt terram filiorum Israel : et ideo usurando cum illis non receperunt alienum, sed proprium quod eis sorte debebatur. Et dicunt, quod ita posset facere Ecclesia paganis. Tamen quia malum exemplum esset, reputo primam solutionem esse meliorem. Ab omni enim specie mali abstinendum est. Dicunt etiam, quod aliqua persona ab alia quae habet per violentam oppressionem vel alia acceptione illicita aliquid de suo, posset usurare eadem de causa. Sed, ut mihi videtur, non est tutum consilium : quia sine scandalo fieri non posset. Unde magis consentio. quod furto posset ab eo recuperare, quam usuraria acceptione.

Ad aliud dicendum, quod Ambrosius loquitur per hypothesim impossibilis quia impossibile est, quod sine peccato alicui nocere possimus desiderare : ergo impossibile est, quod ab aliquo accipiamus usuras.

Av 1p autem quod contra objicitur, dicendum quod nulli injuriatur qui utitur jure suo: unde non est idem nocere, et jure suo uti. Jure autem nostro utendo gravantur bene aliqui : sed nos non gravamus eos, sed jus contrariatur injuriae eorum.

Ad aliud dicendum, quod Imperator non intromittit se nisi de his de quibus habet judicare judex temporalis. Lec autem sunt quae pertinent ad statum reipublice secundum bonum statum temporis, non aeternitatis. Dare autem ad usuram multum confert ad bonum statum temporalem illum : et ideo Imperator permittit et Reges similiter. Sed Ecclesiasticus judex judicat secundum bonum statum aeternitatis : et ideo condemnat. Hine etiam patet, quare Hecclesiasticus judex de pena usurarii, secularis autem de peena furis judicat, poenam infligendo, licet usura sit furtum secundum quid : quia fur ledit bonum slatum temporalem, quem in casu juvat usurarius : sed corrumpit usurarius bonam statum spiritualem in obsequio charitatis.

Sunt tamen qui hoc aliter solvunt, dicentes illas leges revocatas esse per hoc quod Imperator per omnia consentit quatuor conciliis in quibus usure condemnate sunt.

Ad aliud dicendum, quod illud argumentum non valet. Et est instantia : quia etiam fornicatio est minus peccatum, ~quam homicidium : tamen non potest concedi : et hoc est ideo, quia quandoque minus malum inseparabiliter conjunctum est malo fini: et tune majus potest fieri bono fine, et non minus. Sed valerct si concederetur majus peccatum in eo quod majus peccatum ¢ hoc autem non est verum, sed potius acrius punitur yuam minus.

Abd auiup dicendum, quod non est simile : quia in locatione domorum et vasorum est venditio quaedam utilitatis ad tempus : et haec utilitas est determinata sicut inhabitatio domus vel usus rei concesse. Sed in pecunia non est sic, sed solum mutuum et venditio mutui, quod gratis est faciendum ex charitate proximi. Ahi autem aliter solvunt hoc : quia in locatione talium rerum aliquid deperit in re per usum vasorum et inhabitationem domorum : in pecunia autem mutuata non. Sed prima solutio melior est : quia hoc quod dicit sccunda, non generaliter necessario verum est. Sed qui opinantur, quod in usura transit dominium, aliter solvunt dicentes, quod non est simile - quia in locatione domorum vel aliarum rerum non transfertur dominium : et ideo potest dominus illorum vendero usum ad tempus. Sed in mutuo transfertur dominium : hoc enim sonat myfuum, quasi de meco facio tuum : et ideo usum vendere non potest, cum tamen sit sua res quam mutuat. Et haec omnibus solutionibus probabilior videtur mihi, Sed tamen infra’ de hoc ert disputatio si transferatur dominium vel non,

Av Atiuo dicendum, quod creditor debitor efficitur ex ratione charitatis : ta~ men haec ipsa obligato non potest deduci in pactum, eo quod contrariatur mutuo quoad gratiam propter quam est faciendum ob dilectionem proximi. Argumentum autem procedit de illis obligationibus quae ceontractui vel actui in quo fiunt, non contrariantur.

Ad aliud dicendum, quod tale pactum non potest fieri, eo quod gratis: mutui contrariatur. iit est imstantia ad argumentum. Conferre prebendam bonum est, et dare aliquid pauper: est bonum: ergo bonum est pauperi dare ut conferatur prabenda. In omnibus enim talibus in quibus conjunctio unius cum altero evacuat gratiam alterius, tenet divisio sed si conjunctim inferatur, non valet forma argumentationis, eo quod non est necesse conjungere quecumque divisim sunt vera.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens: quia de similibus est simile judicium.

Ad ultimum dicendum, quod talia dona bene possunt recipi sine peccato: et bene reputo ingratuimn qui se proximo a quo mutuum vel obsequium accepit, ad mutua servitia non offert.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non est ibi spes propter mutuum, sed quasi ex dono : et ideo non facis usuram.

Et est notandum, quod ut Jurisperili distinguunt, duplices sunt usuree, scilicet ill quae accipiuntur ultra sortem, et ill faciunt usurarium : et sunt usure usurarum quas qui accipit, ipsa actione infamis est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13