Text List

Articulus 14

Articulus 14

An in usura transferatur dominium ?

ARTICULUS XIV. An in usura transferatur dominium ?

Secundo quaeritur, Utrum in usura transferatur dominium ? Et objiciunt Legistae volentes probare quod sic isto modo :

1. Mutuum sonat quod de meo fit tuum : ergo etiam in eo quod datur propter mutuum, transfertur dominium.

2. Item, Wje qui dat usuras, est dominus suarum rerum : ergo potest dare cui voluerit : sed ipse dat usurario : ergo transfert eas in dominium usurarii.

3. Item, Esto, quod fiat talis contractus mutui : Ego mutuabo tibi pecuniam, si dederis mihi tantum ultra sortem libera voluntate : et ille admittat hanc formam : constat, quod tune dat ei : ergo transfertur dominium, ut videtur, in potestatem usurarii : ergo in usura transfertur dominium.

SED CONTRA: i. Quilibet de suo potest facere eleemosynam, licet non sacrificium ad altare : de scorta enim potest fieri eleemosyna, licet non sacrificium ad altare : usurarius autem de usuris non potest eleemosynam facere : ergo usura non est sua : ergo non est in eum translatum dominium. Propatio media. Kecli. xxxiv, 21: Immolantis ex iniguo oblatio est maculata.

2. Item, Usurarius tenetur reddere usuras : aut tenetur ex hoc quod est suum, aut quod non est suum, sed apud eum depositum. Si quia est suum : ergo omnia sua reddere tenetur, quod falsum est : ergo relinquitur, quod ideo tenetur, quia non est suum: ergo non est translatum in eum dominium.

3. Item, Lex dicit, quod non dicitur esse suum, quod non diu potest in possessione permanere : usura autem non diu permanet apud usurarium: ergo non dicit esse suum : ergo non est translatum dominium.

4. Item a simili, Si quis habeat feudum invito domino, cujus est proprietas feudi non potest transferri in potestatem alterius : sed dans usuras, omnia habeta Domino Deo in feudum : ergo invito domino non potest transferre in potestatem usurarii. Constat autem, quod invito Deo facit quod faciendum esse prohibuit : ipse autem prohibuit, cum dixit ; Mutuum date, nihil inde sperantes*. Ergo non potest transferre in potestatem usurarii.

Solutio Dicendum, quod hic sunt opiniones Magistrorum diverse. Legiste enim dicunt, quod in usura transfertur dominium, et quod haec est ratio quare imperator permisit usuras : et quia leges non sine ratione condite sunt, habent pro se rationes inductas supra.

Et respondent ad contrarias, dicentes ad primam, quod haec non est vera, quod quilibet de suo potest facere eleemosynam : quia est suum multipliciter : quoddam enim est suum licite acquisitum, et quoddam illicite acquisitum, et quoddam suum turpiter acquisitum. De primo potest fieri eleemosyna et sacrificium ad altare. De tertio eleemosyna, et non sacrificlum. De medio nec eleemo- syna, nec sacrificium : quia ex ratione et ex ordine charitatis tenetur reddere quod male acquisivit.

Ad aliud dicunt, quod ille tenetur reddere ex jure canonis : et hoc est jus poli, et non fori : et ideo etiam judex Ecclesiasticus compellit eum, et non secularis, et non ideo quod apud homines non sit suum.

Ad aliud dicunt, quod illa lex loquitur interpretative et non secundum veritatem : quia quasi nou suum est, quod ex canonis auctoritate reddere tenetur et compellitur, et non diu permanet in dominio.

Ad ultimum dicunt, quod non est simile : quia Deus bene permittit multa que prohibet : et hoc non facit dominus terrenus : unde promissione divina fit translatio ista. Et hac responsio omnibus probabilior videtur mihi.

Sunt tamen Doctores sacre Scripture et Decretorum contrarie opinionis : et respondent ad rationes pro alia opinione inductas, dicentes ad omnes unam solutionem, quod ille non habet absolutam voluntatem dandi, sed tantum conditionatam : unde per absolutam remanet ipse possessor rerum suarum, licet non posset agere coram judice seculari, quia ipse actioni sue renuntiavit. Unde sicut si aliquis detentus cogatur jurare ut det centum libras, tenetur quidem dare propter reverentiam sacramenti, sed tamen voluntas manetad rchabendum quod dedit per auctoritatem canonis : ita dicunt esse in eo qui dat usuras, quod dat ut habeat mutuum, non quod velit, ut ille simpliciter habeat dominium.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14