Articulus 3
Articulus 3
An mendacium bene dividitur in libidinosum, perniciosum, et officiosum ?
I. Mendacium autem non ponitur in specie, ut videtur, per hoc quod est in commodo vel incommodo, cum nec falsa sit significatio, nec intentio fallendi: ergo videtur, quod non bene dividitur penes haec tria.
2. Praeterea, Locus et libido sunt duo moventia ad mentiendum, et neutrum continetur sub reliquo : ergo videtur, quod quatuor sunt gencra.
3. Item, Libido radix est omnium vitiorum, ut dicit Augustinus : ergo ipsa non separatur a commodo movente vel malignitate, et sic non debet facere spe ciale genus mendacil, ut videtur.
4, Praeterea, Videtur quod tertium genus quod est ex malignitate, sit pecca- tum in Spiritum sanctum : quia proceditex co quod est contrarium bonitati Spiritus sancti: et hoc est peccatum in Spiritum sanctum, ut determinaium est in penultima distinctione secundi libri Senfentiarum' : ergo est peccatum in Spiritum sanctum, ut videtur.
Solutio Dicendum, quod ista prima divisio mendacli sumitur penes moventia in genere : et hoc est ex parte moventig : et cum sint tria tantum moventia, sunt tria tantum genera mendaciorum. Quod autem tantum tria sint, sic patet: Movens ad mentiendum aut est mendacum secundum se, aut id propter quod fit. Si mendacium secundum se : tunc est hbidinosum. Siautem est id propter quod fit : aut hoc est malum, et tune procedit ex mahgnitate : aut bonum, et tunc est officiosum.
Ad primum ergo dicendum, quod illa objectio precedit quando genus dividitur in species :sed hic genus dividitur secundum omnes actus generis illus, quos potest habere ex parte mentientis moyentes ad actum.
Ad aliud dicendum, quod Magister ponit in genere uno lbidinosum et jocosum : quia libido sola est in ultroque mentiens, eo quod jocus nilul addit ad quod libido accipiat circumstantiam ac~ cusationis vel excusationis.
Ad aliud dicendum, quod libido habitualis indeterminata, quae est habitualis placentia boni commutabilis inordinata, est radix: sed hie accipitur libido actuahs determinata ad actum mentiendi, et alla est specialis causa movens : prima autem est in aliis causis posita sicut radix omnis peccati.
Ad aliud dicendum, quod non oportet, quod sit in Spiritum sanctum per hoe, quod est ex malignitate. Est enim malignitas duplex, Quedam est movens contra bonitatem Spiritus sancti: et ex tali procedit peccatum in Spiritum sanctum. Quadam autem est malitia intendens nocere proximo : et ex hac non semper est peccatum in Spiritum sanctum, quia non sola est movens, sed commodum proprium quandoque, vel aliqua causa odu. Tamen nun contradico, quin mendacium perniciosum frequenter sit peccatum in Spimtum sanctum : sed hoc non habet ex hoc quod est mendacium, vel ex hoc quod est perniciosum, sed ex causa specialiter movente contra bonitatem Spiritus sanctum se vel in donis ejus in ea intentione qua dona manifestant ipsum. Et de hoc inquiratur questio mota super penullimam distinctionem secundi libri Sententiarum.
On this page