Articulus 4
Articulus 4
An perfectis sit mortale peccatum mentiri?
Videtur autem, quod sic: quia 1.In Liltera dicit: "Ne pro corpore allerius animam suam occidant:" non autem occiditur anima nisi per peccatum mortale : ergo perfectis est mortale peccatum.
2.Tiem, Perfectus professus est veritatem interius et exterius ostendere : ergo si invenitur mentiri, facit contra suam professionem : facere autem contra suam professionem, est mortale peccalum : ergo mentiri perfectis est mortale peccatum.
Item quaeritur, Si Doctor veritatis, ut Magister theologie et Predicator, peccat mortaliter mentiendo ?
Irem facit contra hoc quod dicit, quia predicat non esse mentiendum et mentitur : ergo peccat mortaliter.
Item, Ad hoc sunt multe auctoritates Augustini in libro contra mendacium : quia dicit, quod non convenit mentiri perfectis : non potest autem esse causa quare specialiter nominat perfectos, nisi quia eis est mortale peccatum, et aliis veniale : ergo videtur, quod perfectis sit mortale peccatum .
SED CONTRA : 1. Nulla circumstantia aggravat peccatum in infinitum : religiosum mentiri non ponit nisi circumstantiam super mendacium : ergo non aggravat pecca~ tum in infinitum : sed in infinitum aggravaret si faceret mortale : ergo non fit mortale per hoc quod mentitur perfeclus.
2. Item, Si propter statum religionis perfectus peccat mortaliter in quo alius peccat venialiter, videtur quod ex statu perfectionis importet detrimentum : hoc autem est inconveniens : ergo perfectus mentiendo non peccat mortaliter.
Solutio Dicendum, quod mendacium perfecto non est peccatura mortale, si alii est in eadem speciale veniale.
Ad primum dicendum, quod Augustinus sine dubio loquitur de mendacio officioso: sed vocat perditionem anime dispositionem, et non perditionem realem. Aliter dicunt aliqui, quod aliquis pro vita propria potest mentiri ex duplici amore vite, scilicet mortali, vel veniali : et similiter potest mentiri pro aliena. Et Augustinus loquitur in casu quando aliquis mentitur, vel mendacium provenit eX amore mortali vitae propriae vel alienx. Sed hoc nihil videtur esse, cum dicat Gregorius, quod mendacium officio- sui in ipso actu conjunctum est pietati. Si autem pietas est causa mendacii, nog procedit ex amore illicito vite venialj vel mortali. Et ideo prima solutio verior esl.
Ad aliud dicendum, quod peccare contra professionem dicitur dupliciter, scilicet contra substantiam professionis, et contra signum professionis. De syh_ stantia professionis non est nisi veritas vite in continentia et obedientia et abrenuntiatione proprietatis : et contra hee peccare est mortale. Unde dicit Canon, quod "monachus habens obolum, non valet obolum." Sed contra signa facere contingit dupliciter : directe, et hoc non fit nisi per mortale : vel indirecte, et hoc non fit nisi per veniale mendacium in illis : quia non est professus veritatem dictionis nisi in signo habitus qui signum est veritatis.
On this page