Articulus 5
Articulus 5
An mendacium obstetricum fuit mortale vel veniale peccatum ?
3. Itein, Obstetrices non fuerunt in statu perfectionis : ergo poterant venialiier mentiri, et precipue in mendacio officioso : ergo venialiter peccaverunt.
4. Item, Si fuisset mortale, impedivisset meritum: sed nou impedivit, quia dicit Augustinus, quod quia timuerunt obstetrices Deum, edilicavit illis domos ad litteram, ditando eas et fillos dando. Et Hieronymus, quod editicavit eis domos spirituales. Ergo non peccaverunt mortaliter, sed venialiter, ut videtur.
Sed contra objicitur per Gregorium, qui in Glossa ibidem dicit sic: "Benignitalis eorum merces quae externa vita remunerari poterat, pro culpa mendacii in terrenam compensationem commutata est, ut in vita sua quam tueri menticndo voluerant, perciperent bona : et quod ulterius exspectarcent, premium non haberent." Nihil autem commutat mercedem eternam in temporalem, nisi mortale peccatum. Ergo videtur, quod mendacium earum fuerit mortale peccatum.
Solutio Dicendum, quod meo judicio mendacium obstetricum veniale fuit : sed non conliteri veritatem propter timorem corporis in loco confessionis fidei et justitia poterat esse mortale peccatum. Primo enim parcendo infantibus bene fecerant : sed postea vocatew a Pharaone et in judicio constitute, debuerunt confiteri fidem Dei et justitiam, et non mentiendo prolongare vitam suam : et pro hac timiiditate in loco confessionis potest esse, quod mortaliter peccaverunt, et non in mendacio secundum se. Et quod hec sit sententia Gregorii, patet : quia sic addit in eadem Glossa : "Nam si subtiliter perpendatur, amore presentis vite mentite sunt, non intentione mercedis: parcendo enim conate sunt infantium tegere vitam, mentiendo vero suam."
Aliter dicunt aliqui, scilicet quod triplex fuit voluatas in obstetricibus, scili- cet voluntas parcendi, et haec fuit remunerabilis secundum Augustinum et Mieronymum,. Alia fuit voluntas mentiendi, etfuit veniale peccatum. Tertia fuit voluntas liberandi se per mendacium : quae voluntas conjuncta fuit actui peccati in mentiendo, et hoc fuit in tali casu quando tempus fuit confitendi et fidem et justitiam : et ideo fuit mortale peccatum : et de hoc dicunt loqui Gregorium.
Quod autem secundum Gregorium earum mendacium secundum se non fuit mortale peccatuin, patet in principio ejusdem Gloss, ubi dicit sic : "Summopere cavendum est mendacium, quamvis sit culpae levioris : nec quisquam mentiatur prestando beneficium." Levior autem culpa consuevit non vocari a Sanctis nisi venialis.
On this page