Articulus 6
Articulus 6
An mendaciorum octo genera sint bene assignata a Magistro?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, $2 sub finem: "Sciendum est etiam esse octo genera mendacit, etc."
1. Videtur enim, qued mentiri in doctrina pietatis sive religionis, non dilferat amendacio quod est in communi locutione, nisi per materiam : materialis autem differentia non facit diversas species, quia aliter essent tot species, quot sunt homines : ergo videtur, quod non facit diversas species mendacii, et sic nulla est divisio.
2. Item, Mendacium quod obest alicui et nulli prodest, et mendacium quod alicui prodest et alicui obest, non differunt nisi penes materiam : ergo videtur, quod ron sint diverse species mendacii.
3. Eadem prorsus est objectio de mendaciis officiosis, scilicet mentiri ut conservetur vita, vel castitas, vel pecunia, que non habent differentiam nisi materialem : ergo non constituunt tres species mendaciorum.
4. Praeterea, Mendacium quod alicui prodest et alicui nocet, tantum habet de olficioso, quantum de pernicioso : cum ergo a digniori fit denominatio, ab ulilitate deberet magis poni inter officiosa, quam a nocumento inter perniciosa.
5. Praeterea, Officiosum videtur alicul nocere : quia qui mentitur pro pecunia conservanda, mentiendo facit quod ille decipitur, et non accipit pecuniam quam acciperet si ille verum dixisset : ergo nocet alicui : et quod nocet alicui, est perniciosum : ergo officiosum in pecunia retinenda est perniciosum.
Solutio Dicendum, quod ad hoc ultimum per superiorem divisionem patet responsio, quod tria sunt moventia ad mendacium in genere, scilicet nocivitas, libido, et utilitas : et penes nocivitatem accipiuntur prime tres species mendacii. Nocivitas autem illa aut est ad nocumentum spiritus, aut ad nocumentum corporis. Si ad nocumentum spiritus : tunc est per modum subversionis articulorum fidei, vel eorum quae antecedunt vel quae sequuntur articulos : sicut si quis dicat fornicationem non esse mortale peccatum mentiens, vel Scripturam non esse veram, vel Christum non esse incarnatum, vel aliquod hujusmodi. Si autem est ad nocumentum corporis : aul est nocu- mentum universaliter, aut secundum aliquid. Si primo modo: tunc est secundum genus mendacii, quod omnibus nocet, et nulli prodest : et tale est mendacium alicui detractans, et hoc nocet audientibus, et loquenti, et ei de quo est : loquenti ad perditionem anime, ay. dientibus ad perditionem fervoris charitatis fraterne, ei de quo fit ad perditio. nem fame. Si autem non universaliter est nocumentum, est tertia species, quae alicui nocet, et alicui prodest. Si autem movet libido mentiendi: aut est cum intentione mendacii, aut est cum intentione ejus quod conjungitur mendacio in audiente : et primo modo est libidinosum, secundo modo jocosum. Si autem movet utilitas : aut in bonis fortune, aut in bonis corporis, aut anime, quae perdi possunt : haec enim sunt quae sic sunt in anima, quod statum habent in corpore, sicut virginitas. Et primo modo est sextum. Secundo modo est septimum. Terlio modo octavum.
Ad primum autem et secundum et tertium dicendum, quod tales rationes non procedunt nisi de materia de qua est res, et non de materia circa quam : sicut objectum est circa quod est actus, quia actus diffiniuntur per objecta, et potentiae vel habitus per actus : quia talia objecta habent rationem moventium et finium in comparatione ad actus qui sunt circa ea.
On this page