Text List

Articulus 7

Articulus 7

An regula quam ponit Magister demagis vel minus mentiendo sit bene assignata ?

ARTICULUS VII. An regula quam ponit Magister demagis vel minus mentiendo sit bene assignata ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2 in fine : "In his autem tanto minus peccat quisque dum mentiatur, etc."

Videtur enim hoc esse falsum. 1. Ponatur enim, quod aliquis ex ignorantia dicat Christum non fuisse in Cana Galilee, ubi fecit vinum de aqua: et dicat ex malitia peccatum in proximum, unde ille suspenditur, et filii ejus exheredantur, sicut quod sil reus eriminis lese majestatis, videtur quod plus peccet secundo mendacio, quam primo: et ta men primum est in doctrina pietatis, et secundum non: ergo videtur, quod quandoque primum sit minus peccatum, quam secundum.

2. Item, Per primum dicitur quandoque verbum in Filium, et per secundum verbum in Spiritum sanctum, quia potest esse ex malitia: ergo secundum erit quandoque magis peccatum, quam primum.

3. Item, Per primum leeditur fides, per secundumautem charitas: charitas autem major virtus est, quam fides : ergo quod est contra charitatem, est majus peccatum quam id quod est contra fidem.

4, Eodem modo videtur fallere haec regula circa quartum et quintum. Adulator enim plus nocet, quam simpliciter mentiens : et tamen mendacium adulationis est quintum, et simplex mendacium est quartum : ergo quintum mendacium est majus quam quartum, et sic non tenet regula.

5. Item objicitur de septimo et octavo. Mclior est vita, quam munditia corpora- lis: cum ergo per violationem corrupta non incurrat nisi immunditiam corporalem, videtur quod minus prodest octavum quam septimum.

Solutio Dicendum, quod ista regula universaliter est vera.

Ad PRIMUM autem quod objicitur, dicendum quod nemo mentitur si ignorat : oportet enim, quod veniat contra mentem si mentitur : in doctrina autem pietalis non potest dicere contra mentem nisi intendendo subvertere fidem quae docetur in ea : et ideo primus casus nullus est, quia non ponit mendacium, sed ignorantiam. Sed si diceret Christum non fuisse in Cana Galilee, ad hoc ut ostenderet Scripture non esse credendum, tune esset ad propositum : et tunc primum majus esset, quam secundum.

Ad aliud dicendum, quod per accidens est, quod aliquod peccatum efficiatur peccatum in Spiritum sanctum : sed intelligitur regula Augustini, quod ceteris circumstantiis paribus differunt ista mendacia, secundum quod recedunt a primo.

Ad aliud dicendum, quod illa argumentatio nihil valet, et est instantia. Charitas est major virtus quam fides : ergo odium quod opponitur charitati, est majus villum quam infidelitas. Patet enim, quod non sequitur : quia fides habet ordinem fundamenti ad alia : et ideo quod destruit fidem, non tantum destruit eam, sed omnia superaedificata, et ratione illius efficitur majus malum contrarium fidei, quam contrarium charitatis, et quam alicujus virtutis.

Ad aliud dicendum, quod adulans non mentitur mendacio jocoso, sed pernicioso : sed intelligitur hic vaniloquium quod intendit movere adrisum : ille enim non intendit fallere, sed facere ridere : et ideo minus malum est motivum in tali mendacio, quam ubi movet placentia mentiendi. Aliter dicunt aliqui, quod Augustinus loquitur in casu quando aliquis adulando non nocet. Sed ista solutio non valet: quia universaliter intelligitur regula de jocoso mendacio quod minus est quam libidinosum. Ad ultimum dicendum, quod vix con—- tingit corrumpere castitatem corporis sine infectione mentis : et quoad hoc perditur majus bonum in violatione castitatis, quam in occisione corporis. Vel dicatur et melius, quod illud est verum de ratione bonorum conservatorum per

mendacium in genere: quia minus bonum est fortune, quam nature : et bonum fortune conservatur per sextum, nature autem per septimum. Item, Majus est bonum honestum, quam conservatio fortunae et naturae, quae non habent nisi rationem utilis boni : honestum autem conservatur per octavum.

Et sic patet, quod non est instantia ip regula Augustini generaliter intelligendo,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7