Articulus 8
Articulus 8
Quid sit mendacium, et quid mentiri ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Hic videndum est quid sit mendacium, et quid sit mentiri."
i. In jocoso non est intentio fallendi, sed potius ad risum movendi : ergo non est generalis diffinitio, ut videtur.
2. Item, Intentio fallendi ordinata est ad deceptionem : sed plus decipitur errans in via morum, quamin via pedum: ergo intentio fallendi non est aequalis : cum ergo ista differens intentio fallendi sit in diversis mendacii speciebus, intentio fallendi non est uno modo dicta de omni mendacio.
3. Item, Plus est intendere fallere re et sermone, quam sermone tantum : in mendacio autem pernicioso intenditur deceptio secundum rem ét sermonem, et in officioso et hbidinoso secundum sermonem tantum, scilicet ut falsa pro veris accipiantur : ergo intentio fallendi non dicitur uno modo in generali diffinitione mendacii.
Uxrerivus quaeritur de hoc quod dicit in isto capitulo, quod mentiri potest homo verum dicendo si putat esse falsum, sed tamen non dicitur mendacium.
1. Nihil enim est aliud mentiri, quam dicere mendacium : ergo qui non dicit mendacium, non mentitur, ut videtur.
2. Praeterea, Actus quiimportatur per hoc verbum, Meniztur, non addit super actum dictionis nisi mendacium : ergo qui non dicit mendacium, non mentitur : sed verum dicens quod putat esse falsum, non dicit mendacium, ut dicit in Aitlera : ergo verum dicens quod putat esse fal. sum, non mentitur, cujus contrarium est in Littera.
Solutio Dicendum, quod sine prejudicio puto, quod prime objectiones concedende sunt, et quod mendacium per prius et posterius dicitur de triplici gene. re mendacii : et ideo absolute et gecundum perfectam substantiam mendacil, non est mendacium, nisi perniciosum : et ideo est quod dicit Magister in Littera, quod auctoritates quae dicunt, quod os quod mentitur occidit animam, et perdes omnes qui loquuntur mendacium, intelliguntur de mendacio pernicioso : quia alia secundum posterius participant mendacii rationem. Sunt tamen aliqui aliter dicentes, scilicet quod intentio fallendi secundum rem non est de substantia mendacii, sed potius effectus consequens : et quia intentio fallendi secundum dictionem in omni mendacio est, ideo dicunt, quod mendacii ratio hic posita omnibus convenit.
Ad id autem quod dicitur de jocoso, dicendum quod prima intentio est ut falsa pro veris approbentur, licet in illis non consistat, sicut nec in pernicioso et officioso.
Et per hoc patet solutio ad omnia quae primo sunt objecta. Prior autem solutio verior est, et secundum eam magis potest defendi, quod mendacium secundum se non sit mortale peccatum, nec _perfectis, nec aliis.
Ad id autem quod ullerius quaeritur, dicendum quod mentiri dicit processum mendacii ab agente, et ideo non contrahit substantialem rationem ex parte dicentis : et ideo potest esse verum, et tamen mendacium : quia illud verum est in dicente, et quoad dicentem est ut falsum : sed mendacium dicit in quiete et abstractione : et ideo materiam habet ex parte rei, et non ex parte dicentis : et ideo est, quod oportet esse falsum secundum rem, si debeat esse mendacium.
On this page