Articulus 9
Articulus 9
An Jacob qui se dixit Esau mentiebatur ? et, An in corde et corde poterat logui secundum excusationem quorumdam ?
ARTICULUS IX. An Jacob qui se dixit Esau mentiebatur ? et, An in corde et corde poterat logui secundum excusationem quorumdam ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit circa finem istius distinctionis, ibi, B, § 2: "Solet etiam queri de Jacob qui se dicit esse Fsau, etc."
Videtur enim, quod mentitus fuit Jacob : quia 1. Dixit falsum in intentione fallendi patrem secundum dictionem, id est, ut falsum pro vero approbaret : ergo mentiebatur.
Si autem dicas, quod excusetur etiam a fornicatione, quod falsum est: ergo nec a mendacio per consilium Spiritus sancti potest excusari.
2. Item, Augustinus dicit, quod etiamsi Deus peccaret, non tamen propter hoc essct bonum peccatum : ergo multo mi~ nus efficietur bonum et excusabile peccatum per consilium Spiritus sancti : ergo non excusatur Jacob, ut videtur.
3. Item, Mendacium (ut dicit Augustinus) est de his quae non possunt bene fieri : ergo est de his quae non possunt excusari ; ergo nec a mendacio excusatur Jacob.
Utrerius quaeritur, Si in corde et corde poterant logui, ut dicerent aliquid secundum unum sensum verum, et vellent intelligi in alio sensu in quo erat falsum : sicut excusant quidam ?
Videtur, quod non : quia 1. Inter peccata computat Psalmus in corde et corde logui ' : ergo videtur, quod hoc sit peccatum, sicut et istud.
2. Item, Infra habetur in Littera in sequenti distinctione, "In quacumque arte verborum aliquis jurat, Deus tamquam conscienti# testis accipit in hoc sensu in quo is cul juratur, intelligit :" sed simile judicium videtur de verbo simplici, cum datus sit usus loquendi, ut nobis invicem affectus nostros et consilia pandamus : constat autem, quod pater intellexit falsum : ergo in sensu mendacii debet interpretari dictum.
Item quaeritur, 5i Jacob hoc quod dixit, jurare potuit ? Si enim verum dixit, et Deus est testis veritatis : ergo potuit eum testem veritatis invocare : hoc est jurare : ergo potuit jurare quod dixit.
Sed contra : Juramentum accipitur in sensu illius cui juratur : et secundum sensum illius dixisset falsum : ergo ipse jurasset falsum.
Solutio Dicendum, quod nobis non est temerarie loquendum de _ consiliis Spiritus sancti : sed potius talia silentio veneranda essent quam discussione, nisi esset importunitas disputantium. Dici ergo potest sine priejudicio, Jacob hoc dixisse non motu suo, sed motu Spiritus sancti per instructionem matris. Licet autem intellectus hominis per se non sit sufficiens ad hoc quod in una locutione ponat plures sensus simul et semel, tamen Spiritus sanctus semper fecit et faciet, ut in sermonibus suis pertranseant plurimi, et multiplex sit scientia: et nullus aliquid inveniat si verum invenerit, quod non in significatione illa intellexerit Spiritus sanctus quando condidit sermonem. Et ideo dici potest, quod secundum sensum quem verba_ faciunt referendo ad rem, Jacob dixit falsum : sed non dixit falsum secundum sensum quem verba faciunt referendo ad rei mysterium : et hoc intendit Jacob implicite per hoc quod intendit obedire matri et Spiritut sancto, Loquebatur enim motu alieno non proprio : et iste etiam est modus excusationis aliorum.
Et per hoc patet solutio fere ad omnia : non enim loqucbatur in corde et corde, quia bene voluit ut pater intelligeret mysterium : quod etiam postea quando intellexit, persanctam benedictionem confir- mavit. Et quod dixit, quod fraudulenter surripuit benedictionem, referendum est ad modum exteriorem, et non ad interiorem fraudem. Patet etiam, quod hoc jurare potuit hoc modo, et verum jurasset. Unde patet solutio ad totum. Hac autem solutio innititur verbis Augustini, qui dicit, quod mystice talia dicta sunt et facta : iste enim qui dictus est, modus est mysterii quod posuit in talibus verbis Spiritus sanctus.
On this page