Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Nunc de perjurio videamus, etc." Hic agit de juramento et perjurio, per quod etiam peccatur contra quintum mandatum.

Habet autem haec distinctio tres partes : in quarum prima agit de juramento secundum se considerato secundum ea que sunt sibi substantialia. In secunda, agit de juramento ex parte jurantis et exigentis juramentum, ibi, K, "Hoc etiam sciendum, quod quacumque arte verborum quis juret, etc."

In tertia et ultima, agitur in quali reverentia oporlet accedere ad juramentum, ibi, M, "Sancta synodus decrevit, etc."

Prima harum dividitur in quatuor: in quarum prima agitur de comilibus juramenti. In secunda, de causa prohibitionis juramenti, ibi, C, "Si autem queratur, Utrum jurare sit malum, etc." In tertia quaerit, Per quid jurandum ? Utrum per Deum vel per creaturam, et quandogue per idolum ? ibi, D, "Queritur etiam, Utrum liceat gurare per creaturam, etc." In quarta et ultima, inquiritur de juramenti obligatione, ibi, H, "Nune superest videre, utrum omne juramentum implendum sit ?"

Ex his de facili patet sententia.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus