Text List

Articulus 1

Articulus 1

An Non sumes nomen Deiin vanum ef ipsum perjurium sint de praeceptis prime vel secunde tabulae ?

ARTICULUS PRIMUS. An Non sumes nomen Deiin vanum ef ipsum perjurium sint de praeceptis prime vel secunde tabulae ?

Incidit autem dubium de introductione illius partis :

1. Cum enim nomen Dei in vanum invocetur in perjurio, videtur potius debuisse determinare sub secundo mandato prime tabule quam sub quinto secunde.

2. Item, In perjurio peccatur in Deum : cum igitur prima tabula ordinet hominem in Deum, videtur quod perjurium sub praeceptis prime tabule erat determinandum.

Solutio Dicendum, quod nemo pejerat in intentione peccandi contra Deum, sed ad decipiendum proximum : et ideo perjurium in quantum fit in falso testimonio in causis, principalius et frequentius fit contra) proximum, quam contra Deum : et ideo non in prima tabula, sed hic habet determinari.

Ad aliud autem objecta dicendum, quod nomen quidem Dei invocatur: et hoe fit intentione decipiendi proximum : et ideo finaliter contra proximum est, et non contra Deum in se, sed potius in membris.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1