Articulus 2
Articulus 2
An juramentum habeat tres comites, et penes quid differant illi comites ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa initium : "Advertendum est, quod jusjurandum tres habet comites, etc."
Videtur, quod duo superfluant : quia 1. Qui cum judicio discretionis jurat, jurat juste et vere : quia aliud non discernit judicio discretionis sue : ergo dicto quod cum judicio discretionis esse debet juramentum, non oportuit addere, quod esset verum et justum.
2. Item, Nihil falsum est justum : ergo dicto quod erat justum, superflue dicitur debere esse verum,
Praeterea, Penes quid accipitur numerus horum comitum. Item, Quare dicitur, quod isti comites polius apponendi sunt juramento, quam alii sermoni nostro vel operi.
Solutio Dicendum, quod isti tres comites necessarii sunt ad juramentum : et licet unus non sit perfectus sine alio, tamen uno posito non superfluit alius : quia distinctas habent proprietates circa juramentum, ut infra patebit.
Et est instantia ad argumentum : quia habita una virtute habentur omnes, et tamen non ideo una habita superfluunt aliae propter distinctos actus quos habent.
Ad aliud dicendum, quod juramentum comparatur ad tria, scilicet ad jurantem acujus voluntate exit, ad rem de qua est, et ad causam propter quam fit. Ft secundum primam comparationem regitur judicio. Secundum secundam debet adaequari veritati secundum rem. Et secundum tertiam oportet habere justitiam : quia in causa injusta non habet locum, ut si quis jurat se facturum quod injustum est fieri, ut infra habetur.
Ad ultimum dicendum, quod nullum juramentum securum est propter dubietatem nostri sermonis, sicut dicitur in libro sapientia : "Cogitationes mortalium sunt timide, et incertae providentiae nostrae". Et ideo quando noster sermo testificatur per divinam veritatem, indiget comitibus regentibus, ne dissimilis veritati invocate inveniatur.
On this page