Text List

Articulus 3

Articulus 3

ARTICULUS III. Quid sit perjsurium ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit ibi, "Sed melius creditur et ille, etc."

Omnis enim pejerans incurrit reatum pejerationis : falsum autem tale quod putatur esse verum, jurans pejerat, ut dicit : ergo reatum perjurii incurrit.

SED contra est quod ter in eodem capitulo habetur contrarium.

Solutio Ad hoc dicendum, quod est veritas secundum conscientiam dicentis, et veritas rei. Veritas secundum conscientiam dicentis sufficit de futuris quorum causa est voluntas : quia non nisi in voluntate sunt, et secundum illam sunt vera. Veritas autem rei debet esse in juramento de presenti et futuro. Unde non est perjurium quod hic vocat perjurium nisi secundum quid, scilicet in quantum non sic in re eveniet praeter culpam jurantis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3