Text List

Articulus 4

Articulus 4

An purare sit malum ?

ARTICULUS IV. An purare sit malum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, wbi, C, "Si auiem quaeritur, Utrum jurare sui malum?"

Et querantur duo, An jurare sit malum ? Et, An sit peccatum mortale ?

Ab PRIMUM proceditur sic : 1. Psal. crx, 4, dicit: Juravit Dominus, et non penitebit eum, etc. Sed si malum esset, Dominus non jurasset. Ergo jurare non est malum, sed potius bonum : quia quidquid agit Dominus, bonum est.

2. Hem, Ad Hebr. vr, 13 : Deus, guonam neminem habuit, per quem juraret, mayorem, juravit per semetipsum, etc. Et sequitur idem quod prius.

3. Item, Ad Roman. 1, 9, dicit : Testis enim mihi est Deus. Et, Il ad Corinth. 1, 23: Ego autem Deum invoco in animam meam. Constat autem, quod Apostolus non jurasset, si bonum non fuisset jurare. Ergo jurare est bonum.

4. Item, Augustinus : "Jurare non est malum." Ergo idem quod prius.

5. Item, In juramento duo sunt, quorum utrumque est bonum, scilicet dicere veritatem, et invocatio nominis Dei ergo conjuncta facerent majus bonum : ergo juramentum majus bonum est, quam simplex probatio veritatis.

6. Item, Queritur iterum, Quare jurare diceretur malum? Si ideo quod sit sine causa. Contra Secundum hoc etiam lJoqui et ambulare est malum : quia sine causa fit otiose : hoc falsum est: ergo ex hoc non habetur, quod et jurare in se sit malum.

SED CONTRA : 1. Juramentum prohibitum est: nullum autem bonum prohibitum est prohibitione decalogi : ergo jurare est malun.

2. Item, Exod. xx, 7, super illud : Non assumes nomen Domini Det tui in vanum : dicit Glossa, id est, non jurabis pro nihilo. Sed idem est pro nihilo jurare, quod simpliciter jurare. Ergo simpliciter jurare, est prohibitum secundi precepti prohibitione.

3. Item, Augustinus: "Juratio falsa est perniciosa, vera periculosa, nulla secura." Ergo patet, quod mala est omnis juratio, ut videtur.

4. Item, Si non esset malum secundum se jurare, quare ita diligenter preciperetur caveri in Evangelio, Matth. v, 34, et in epistola Jacobi? ?

Solutio Dicendum, quod sicut dicit Augustinus in Liéfera, "Dominus diligenter prohibet jurare, ne quisquam tamquam bonum appetat juramentum, et ledat seipsum perjurio assuetudine jurandi." Unde dicendum sine prejudicio, quod in se jurare non est malum, sed bonum : sed tamen incautum hujusmod: : et ideo diligenter prohibetur ; quia cum homo vanitati subjectus sit, sermo ejus adhuc vanior et instabilior est, quam ipse homo qui numquam in eodem statu permanet: et ideo difficile est assueto jurare non confirmare quandoque dubium vel falsum. Licet ergo bonum sit in se, tamen malum est hujusmodi, quia incautum : et ita est bonum, sed per accidens est malum in quantum incautum, et cum minori reverentia quam oportet, nomen Dei invocatur, vel veritas Dei relucens in creaturis suis.

Ad primum ergo dicendum, quod ratio prohibitionis est, quia incautum est.

Ad aliud dicendum, quod praecepto decalogi non prohibetur juramentum : quia tunc numquam licite posset fieri, sed perjurium.

Ad aliud dicendum, quod jurare pro nihilo non est idem quod jurare simpliciter, sed pro nihilo jurare, hoc est, sine causa jurare : et hoc juramentum non habet comitem discretionis et justitia : et ideo hoc prohibetur, non tamen jurare simpliciter.

Ad aliud dicendum, quod ratio dicti Augustini non est ex parte juramenti, sed ex parte jurantis, qui vix sufficit ad perfectam scientiam rei de qua jurat.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4