Articulus 5
Articulus 5
An omne perjurium sit mortale peccatum? et, An jocosum sit tale? et, An jurans falsum per Deum, Deum veneretur ?
ARTICULUS V. An omne perjurium sit mortale peccatum? et, An jocosum sit tale? et, An jurans falsum per Deum, Deum veneretur ?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Perjurium directe est contra preeceptum : "Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum": quod autem directe est contra praeceptum, est peccatum mortale : ergo omne perjurium est mortale peccatum.
2. Item, Invocans divinam veritatem in testem falsi, scienter contemnit Deum - scienter autem contemnentes Deum, peccant mortaliter : ergo omnis jurans falsum scienter, peccat mortaliter, ut vide tur.
3. Item, Mendacium per se grave peccatum est: constat autem, quod juramentum ei adveniens tralut ipsum extra genus simplicis mendacii: ergo trahit ipsum extra genus peccati venialis : ergo est mortale peccatum.
4. Item, Minus videtur in vanum debere invocari nomen Dei, quam in falsum : et tamen prohibitum est prohibitione decalogi, ne in vanum invocetur : ergo multo magis ne in falsum: ergo jurans falsa, directe facit contra praceptum : ergo peccat mortaliter.
SED CONTRA : Sicut contingit scienter jocose mentiri, ita etiam contingit scienter jocose falsum jurare : et grave esset hoc dicere, quod tunc esset mortale peccatum : ergo non semper est mortale peccatum, quia constat, quod hae intentio ex libidine mortali non procedit.
Ulterivs quaeritur de istis juramentis que fiunt quasi jocando, ut cum aliquis jurat per bottas suas vel caligas, Utrum tales peccent mortaliter, vel non ?
Videtur autem, quod sic : quia 1. Matth. v, 34 et seq., prohibitum est jurare per creaturam : ergo tales faciunt contra prohibitionem : ergo mortaliter peccant.
2. Item, In Litlera dicit Augustinus, quod "jurans per creaturam, jurat per Deum qui relucet in creatura : falsum autem jurans, contemnit per quod jurat:" ergo falsum jurans per bottas suas, centemnil Deum qui relucet in pottis suis : contemnere autem Deum, peccatum est mortale : ergo talis peccat mortaliter.
Videtur, quod non: quia peccat contra Deum in quantum invocat eum testem falsitatis : peccans autem contra Deum, non honorat Deum: ergo jurans falsum per Deum, non honorat Deum.
SED CONTRA : Augustinus dicit, quod homo illud honorat, per quod jurat: ergo jurando honorat : ergo jurans falsum per Deum, honorat Deum.
Solutio Dicendum, quod perjurium multiplex est, scilicet indiscreta juratio : et hoc est quando inutiliter jurat verum, vel quando sine deliberatione jurat: et tune non credo esse mortale peccatum. Dicitur etiam perjurium perversa juratio, quando homo jurét cum delberatione id quod juramento non est asserendum, nec loquendum simpliciter, sed potius oppositum : et tunc videtur perjurium esse mortale peccatum.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod non assumitur nomen Dei in vanum, nisi quando cum deliberatione decipiendi assumitur ad faisum asserendum. Aliae autem assumptiones, licet vane esse possunt, tamen non est vanitas destruens veritatem in habitu, sicut in precedentibus de mendacio ostensum est : et ideo tale juramentum est praeter praeceptum, et non contra.
fallere, sed jocari, non deliberat de veritate invocata, sed potius ex quadam consuetudine invocat : et ideo non contemnit, sed omittit, quia non discernit quid est jurandum, et quid non.
Ad aliud dicendum, quod mendacium per prius et posterius dicitur de jocoso et pernicioso : et ideo juramentum praeter deliberationem additum jocoso, non trahit ipsum extra genus venialis, sed facit gravius quam fuit : sed de officioso aliud est, quiaillud non fit sine deliberatione, et ideo illud jurare non parve culpae, sed magne est.
Ad aliud dicendum, quod vanum vocatur ibi falsum: quia veritati invocate non concordat : et ideo in vanum invocatur. Sed quando otiose invocatur vel jocose, tunc fit praeter juramentum, et non contra.
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum quod per bottas vel per aliud potest quis jurare dupliciter, scilicet ut id quod inducit non silt nota confirmationis, sed jocationis : et tunc non reputo esse juramentum, sed malum modum loquendi. Si autem intendat hoc inducere pro sieno sanctitatis, quia religiosi utuntur illo, tune pejerat graviter : sed hoc modo non fiunt talia juramenta.
On this page