Articulus 6
Articulus 6
An Juramentum tanto est sanctius, quanto sunctius est id per quod juratur, et etiam tanto magis obliget ?
ARTICULUS VI. An Juramentum tanto est sanctius, quanto sunctius est id per quod juratur, et etiam tanto magis obliget ?
Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Queritur etigm, Utrum liceat jurare per creaturam, etc."
Incidenter autem quaeritur hic, Utrum juramentum sit tanto sanctius, quanto sanctius est illud per quod juratur, et tanto magis obligatorium ? Quia hoc quod quaeritur principaliter hic in Littera, satis determinatur.
2. Item, Contemnens Deum in se magis peccat quam contemnens Deum in creatura : sicut magis peccant in regem contemnentes eum in persona propria, quam contemnentes eum in balivo suo. Perjurans autem per Deum, contemnit Deum in se: et perjurans eum in creatura, contemnit eum in creatura: ergo gravius peccat perjurans per Deum, quam per creaturam : ergo fortius est jurare per Deum, quam per creaturam.
SED CONTRA : 1. Deus inse non est nisi unum solum bonum increatum : Deus autem in creatura est bonum creatum et bonum increatum. : magis autem est contemnere duo, quam unum : ergo magis peccat perjurans per creaturam, quam perjurans per Deum, ut videtur.
2. Item, Magis horrerent homines juramentum quod fit per oculos vel per cor Dei, quam id quod fit per Deum : ergo majus est : constat autem, quod id est per creaturam : ergo aliquod juramen- ium factum per creaturam, est majus quam factum per Creatorem.
3. Item, Jurans per idolum, jurat per creaturam : et constat, quod idololatria est pejor peccatis omnibus : ergo perjurium quod fit in idolo, pejus est quam perjurium per Deum : ergo videtur, quod juramentum sit majus.
4. Item, Videtur quod sit aequale utrum quae non est enim causa quod invocetur creatura in testem dicti, nisi divina veritas reluceret in creatura quidquid enim aliud est in creatura, vanitas est, et nihil confirmans, quia ipsum est mendax, sicut omnis homo : erg@ necessarium est, quod in omni juramento invocetur veritas divina, quia aliter nihil confirmaret : sed ubicumque sit veritas divina, ibi semper est aequalis : ergo aequaliter contemnilur : ergo aquale peccatum est jurare falsum per Deum, et per creaturam.
Videtur, quod sic: quia 1. Laban exhibuit juramentum, et Jacob recepit eum 4, cum tamen sciret eum juraturum per idola sua : ergo videtur, quod alii similiter recipere possunt.
2. Item, Christiani in fide treugarum recipiunt juramenta paganorum, cum tamen sciunt eos jurare per Mahumetum, vel per idola : ergo videtur non esse peccatum.
SED CONTRA : Ad Roman.1, 32: "Qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus". Exigens autem ut fiat aliquid, consentit in illud : ergo exigens juramentum per idolum, consentit ut juretur per idolum : aequaliter ergo peccat sicut jurans.
Solutio Dicendum, quod in veritate regula Augustini vera est : quia tanto perjurium est gravius, quanto sanctius est per quod juratur : et tanto juramentum magis obligatorium, nisi fiat aliqua expressio sanctitatis excellentis in creatura, ut cum dicitur, per Deum, et per sancta Evangelia, vel reliquias Sanctorum horum : ita quod sit invocatio divina cum invocatione creature quia tune bis contemnitur Deus, in se scilicet, et in creatura in qua relucet per gratiam et gloriam.
Ab pRiMuM ergo dicendum, quod cum invocatur Deus in creatura, non fertur intentio ad Deum nisi habitualiter, sed actualiter super creaturam : et ideo secundum actum non contemnitur nisi in crealura, nisioppositum exprimat in voce, sic dicens: "Juro per Deum relucentem in hac creatura :" quia tune contemnitur Deus actualiter in perjurio.
Av auiup dicendum, quod homines magis abhorrent propter specialem gratiam quam exprimunt ille creature factam esse in nobis : unde in talibus juramentis semper Deus actualiter nominatur, et contemnitur in verbo : non enim juratur per oculos, sed per oculos Dei : nec per Evangelia, nisi Dei. Et si non dicatur, tamen intelligitur : quia non est Evangelium, nisi Christi. Dicenduin ergo, quod illa magis obligant, ideo quia non contemnitur Deus tantum, sed gratia ejus quam nobis contulit per hoe quod factus est homo, et posuit legem vivendi in Evangelio.
Ad aliud dicendum, quod perjuratio ad idolum, majus est peceatum, non propter juramentum, sed propter idololatriam et infidelitatem. Unde in argumento est locus sophisticus accidentis.
Ad aliud dicendum, quod veritas prima semper sibi aequalis est, sed tamen non aequaliter advertitur in se, et in creatura : et ideo non aequaliter contemnitur.
On this page