Text List

Articulus 7

Articulus 7

An omne juramentum sit implendum, et maxime hoc quod non vergit in deteriorem exitum ? et, An sit illicitum ?

ARTICULUS VII. An omne juramentum sit implendum, et maxime hoc quod non vergit in deteriorem exitum ? et, An sit illicitum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, H, "Nune superest videre, Utrum omne guramentumimplendum sit, etc."

Videtur enim, quod omne juramentum sit implendum, quod observatum, in deteriorem non vergit exitum. Prosatio : Quia dicit Dominus : Non perjurabis, reddes autem Domino juramenta tua . Ergo reddenda sunt : ergo implenda.

Item, Hoc probat in Littera Magister.

SED CONTRA : 1. Ponamus, quod aliquis juret se prelatum non fore: constat, quod hoc est licitum, quia bonum est contemnere honores : ergo tenetur observare et implere. Ponatur ergo, quod precipiatur ei: aut obediet, aut non. Si sic: ergo peccat mortaliter non obediendo, et peccabit mortaliter non reddendo juramenta : ergo est experplexus, ut videtur.

Si forte dicas, quod absolvitur a juramento per obedientiam. Contra : Ipse hnumquam habuit potestatem eximendi se extra ordinationem Ecclesie et potestatem superioris: ergo in prajudicium Ecclesiae ordinationis et potestatem numquam potuit aliquid jurare : ergo tenetur obedire ect venire contra juramentum suum,

2. Item, Deuter. xxv, 7 et seq., dicitur de eo qui non vult suscitare semen fratris sui defuncti accipiendo uxorem re- lictam fratris sui, quod miulier discalceabit eum, et vocabitur nomen illius tw Israel, domus discalceati. Et dicit Glossa: "Qui curam alendorum subditorum suscipere renuit, opprobrium discalceati in Ecclesia sustinebit : non vult suscipere uxorem fratris sui, id est, Christi." Ergo videtur, quod ex precepto Dei tenetur suscipere : nullus autem potest jurare aliquid contra praeceptum Dei : ergo nec iste potuit jurare se nullo modo fore prelatum.

3. Item, Aliquis peccat jurando se non intraturum religionem : ergo non tenetur observare : sed prelatio non est minoris perfectionis quam religio : ergo non potest facere suo juramento, quod non teneatur esse prelatus si debite injungatur ei,

4. Item, In tali casu quando indiget Ecclesia, etiam proprium corpus tenetur expendere pro Ecclesia: ergo multo magis tenetur impendere curam officii pastoralis.

Uxrerius quaeritur, Utrum aliquod juramentum illicitum obliget ?

Videtur, quod non: quia observatum deteriorem vergit in exitum : in tali autem rescindenda est fides : ergo tale juramentum non obligat.

SED CONTRA: Dicit Augustinus quod meretrix quae jurat se fidem servare leccatori, mala est ei adherendo, sed pejor juramentum non observando : cum ergo vitanda sunt majora mala, videtur quod teneatur ei fornicario concubitu adherere.

Solutio Dicendum, quod omne juramentum est observandum, quod obser- vatum non vergit in deteriorem exitum, ut dicitur in Littera, et quamdiu obser. vatum, deteriorem non vergit in exi. tum : quia (ut dicit Bernardus) quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare. Unde dico, quod jurans se omnino prelatum non fore quocumque casu contingente, jurat stulte et indiscrete : quia hoc non potest jurare, sicut necessario probant objectiones : licet enim sibi conscius sit proprie fragilitatis, et dictet sibi cor, quod non sit sibij utile esse prelatum, tamen exposita causa quare sibi hoc dese videtur, debet humililter acquiescere ordinationi Ecclesie et superioris : et si oppositum indiscrete juravit, pcenitentiam habeat pro indiscreto juramento, quia jam per inobedientiam observatum, incipit vergere deteriorem in exitum.

Ad Hoc autem quod contra objicitur, quod bonum est honores contemnere : dicendum quod verum est: sed onus non semper est contemnendum, quia etiam in prelatione existens, potest non appetere honores.

Ad id quod objicitur ultimo, dicendum guod juramentum illicitum non ligat. Et ad dictum Augustini dicendum, quod non intendit dicere, quod meretrix non recedat a leccatore: sed cum duobus peccatis peccet, intendit quod perjurium est majus peccatum. Alii dicunt aliter, scilicet quod meretrix habet fidem secundum quid cum leccatore, scilicet im quantum non admittit alium: et quando violat hoc, peccat contra juramentum : et quoad hoc tantum dicunt verificari dictum Augustini, et non quoad adhesionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7