Text List

Articulus 8

Articulus 8

An dolose juranti verba prodesse debent ?

ARTICULUS VIII. An dolose juranti verba prodesse debent ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, K, "Hoc etiam sciendum est, quod quacumque arte verborum, etc."

Videtur enim, quod quando dolose aliquis exigit juramentum per verba multiplicia, tune illa verba intelligenda sint secundum quod cui juratur accipit : ipse autem dolose accipit in sensu. non recto : ergo tenetur solvere juramentum secundum sensum illum, quod falsum est,

Prarerza quaeritur, Quando aliquis sine fraude casu jurat per verba multiplicia, in quo sensu accipienda sint verba ?

Solutio Dicendum, quod istud quod dicitur hic, intelligitur de dolose jurante : et hoc notatur per hoc quod dicit, quacumque arte verborum utens : ars enim idem est quod dolus : sed cum dolose exigit, dolus exactori prodesse non debet.

Ad aliud dicendum, quod tali casu eveniente debet accipi juramentum in eo sensu in quo jurans credit illum in-’ tellexisse cui juratur: et si non potest scire, debet relinqui arbitrio bonorum virorum, qui judicant secundum quem sensum verba illa frequentius accipi solent : et in illo tenetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8