Text List

Articulus 3

Articulus 3

An lex decalogi justificabat, ex quo prohibuit manum et animum?

ARTICULUS III. An lex decalogi justificabat, ex quo prohibuit manum et animum?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 3: "Sed cum hic prohibeatur concupiscentia alien uxoris, etc."

Gratia enim hujus quaeritur, Au lex decalogi justilicabat, ex quo prohibuit manum et animum ?

Videtur autem quod sic : 1. Justitia enim est abstinentia mali in corde, ore, et manu : omnia autem hec tangunt praecepta et ordinant : ergo videtur, quod justificabat.

2. Item, Matth. xrx, 17: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et determinat ea, scilicet, Non occides, non mechaberis, etc.: cum ergo ad vitam aeternam nemo ingrediatur nisi per justitiam, videtur quod mandata justificabant.

3. Item, Beda : "Justitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed et vitam conferebat # ternam :" haec autem non confertur nisi justificato : ergo lex decalogi justificabat.

4, Item, Ad Roman. ut, 20: "Ex operibus legis non fustificabitur omnis caro coram illo". Ibi dicit Glossa Augustini : "De lege loquitur secundum cerimonialia, non secundum moralia qu justificabant." Ergo justificabat decalogus.

5. Si dicatur, quod non justificabant nisi ex charitate facta : et ideo opus operatum non justificabat, sed opus operans : tune videtur nulla fuisse differentia inter moralia et cerimonialia, quia in cerimonialibus etiam opus operans ex charitate, valebat ad salutem, et non opus operatum.

Sed contra : 1. Ad Roman. in, 20: "Ex operibus legis non justificabitur omnis cara coram illo". Et loquitur de opere decalogi : ergo non justificabat.

2. Item, Ad Roman. vin, 15: "Non accepistis spiritum servilutis tterum in timore", etc., dicit Glossa : "Praecepta in veteri lege, timore servili servabantur :" timor autem servilis est cum peccato mortali, et non potest simul aliquis esse justus et in peecato mortali : ergo timor servilis non justificat : ergo nec mandatum quod timore servili movente implebatur.

3. Item, Exod. xx, 47, super illud : Non concupisces domum proximi tut, dicit Glossa : "Lex prohibet manum, non animum :" cum igitur justilia principaliter sit in corde, non in manu, lex decalogi non justificabat, ut videtur.

4. Item, Super lud Psalmi xvin, 8 : Lex Domini immaculata, etc., dicit Glossa: "Lex vetus non fecit animas immaculatas :" decalogus autem erat in veteri lege : ergo non faciebat animas immacuJatas : ergo nec justas.

5. Item, IF ad Corinth. m, 6 : "Littera accidit, spiritus autem vivificat". Et dicit Magister in Zettera, quod littera occidens, est decalogus : constat autem, quod id quod vivificat, non occidit : ergo decalogus non justificat.

Solutio Dicendum, quod justificans dicitur quadrupliciter, scilicet effective, et sic solus Deus justificat. Formaliter, et hoc duobus modis, scilicet ut forma propria faciens actum justum, sicut albedo album, et sic sola justitia justificat - et ut removens dispositionem contrariam, et sic gratia sacramentalis justificat, quae principaliter ordinata est contra peccatum, ut probatur tm principio quarti Sententiarum. Tertio modo dicitur justificans, faciens dignum vita aeterna et merito operis, et sic sola charitas justificat. Quarto modo dicitur justificans, consuetudinem justitiae inducens, et sic opus justificat, et per consequens praceptum quod ligat ad observantiam operis : et hoc modo decalogus semper justificat : sed tamen dupliciter, scilicet retrahendo a malo, et sic justificabat in prohibitionibus : vel in ordine ad bonum, et sic justificabat in affirmativis.

Sed tamen notandum, quod cum queritur, utrum decalogus justificabat, queritur de justificatione tertio modo : quia habitus justitiae politic, et etiam opus potest esse cum mortali peccato : et ideo non quaeritur de justilicatione secundo modo, sed terlio modo.

Dicendum igitur, quod secundum intellectum illum questionis non justificabat : quia ex legislatione Veteris Testamenti non conferebat gratiam, eo quod sacramenta ila essent figure gratiae, et non veritas : sed in Novo in quantum hujusmodi justificat, id est, quod implens decalogum, habeat habitum sacramenlorum novorum : quia ex legislatione Novi Testamenti confertur gratia, qua impletur et informatur opus decalogi : et ideo justificat.

Est tamen notandum verbum Augustini, scilicet quod justi in Veteri Testamento pertinebant ad Novum : quia justitiam in fide Novi aeceperunt : et mali in Novo, timore servili servientes, pertinent ad Vetus quoad non habere gratiam.

Dicendum ergo ad primum, quod opus cordis, oris, et manus non justificat nisi serviliter consuetudinalem justitiam inducendo : et hance non remunerat Deus, sed illam quae ex charitate procedit.

Ad aliud dicendum, quod Dominus dicit illi obstacula vita, ut removeat, non ut hoc solum sufficiat. Vel dicatur mehus : quia ibi Dominus intelligit includi praeceptum de charitate, ad quam omnia mandata referuntur, ut patuit ex superius habitis.

Ad aliuddicendum, quod justitia illa servata, non conferebat vitam nisi in pertinentibus ad Novum Testamentum, ct ex gratia Novi Testamenti : et ita intelligit Beda.

Ad aliud dicendum, quod Augustinus intelligit decalogum pertinere ad statum justitiae perfects, quia moralis est : sed non cerimonialia quae ad justitiam figuralem pertinebant : et ideo decalogus {uit in omni lege, et naturali, et Moysi, et gratia : quia opus suum materiale est in merito semper, quod non est opus cerimonialium.

Ad ultimum dicendum, quod licet in hoc non sit differentia inter cerimonialia et moralia, quia neutra valebant ad meritum sine charitate, tamen est differentia, quia decalogus est de per se bonis semper moventibus in merito, sed non cerimonialia : sicut etiam alie@ virtutes praeter charitatem non valent ad meritum, et tamen per se bone sunt, et manent in merito, et specificant ipsum in hoc actu et in illo quem singule virtutes eliciunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3