Text List

Articulus 4

Articulus 4

An littera quam dicit Apostolus occidere, sit decalogus ?

ARTICULUS IV. An littera quam dicit Apostolus occidere, sit decalogus ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Si vero quaeritur, Quam dicat Apostolus litteram occidentem ? etc."

Videtur enim, quod spiritus non vivificat: quia 1. Spiritus est spiritualis intelligentia: et hanc multi habent, qui non vivificantur: ergo spiritus non vivificat.

2. Item, Moralia non habent alium intellectum, quam illum quem sonat littera : ergo nihil est dicere, Littera occidit, spiritus autem vivificat: quia non est ibi aliud spiritus, quam littera.

3. Item, Nihil removens dispositiones et causas mortis, occidit: sed decalogus removet dispositiones et causas mortis : ergo non occidit. Prima per se patet. SEcUNDA probatur ex hoc, quod decalogus removet peccata, quae sunt causa mortis.

Solutio Dicendum, quod littera occidens, decalogus est, littera legis auditus sine gratia impletionis : et est littera occidens, non per se, sed per occasionem : sicut quando febricitanti aqua ostenditur, magis excitatur in eo sitis quam prius : et ita etiam estuanti homini in concupiscentia, decalogus eo ipso quod prohibet, ostendit peccatum: et cum non dat gratiam, est occasio provocationis concupiscentia: et hic est unus modus occidendi.

Alius autem modus est: quia omnis appelitus de natura sui tanto magis fer- vet in id quod appetit, quanto illud creditur altius: sed praeceptum per hoc quod prohibet rem appetibilem a concupiscentia, exaltat, et sic magis concupiscentia provocatur in illud. Unde, "Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata."

Tertius modus tangitur ab Apo tolo in Litiera, scilicet quia id quod sine precepto non est nisi malum contra legem nature, praeceptum adhibitum facit esse etiam contra legem scriptam, et sic addit deformitatem quamdam, quae est praevaricatio legis scripte, et sic iterum ageravat peccatum, et auget mortem.

His ergo tribus modis decalogus est littera occidens.

Dicatur ergo ad primum, quod spiritus est gratia spiritus, in qua datur Spiritus sanctus: et haec datur in legislatione nova, non veteri.

Ad aliud dicendum, quod moralia non habent spiritum alterius intellectus, sed ipsum moventem ad implendum, qui est amor, non timor, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod decalogus per se ordinat ad vitam : et hoc intendit Apostolus, ad Roman. vii, 12, cam dicit : "Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum": sed per occasionem tripliciter ordinat ad malum. Et hoc notat Apostolus cum subjungit, ibidem, ¥.8: "Occasione accepta, peccatum per mandatum, scilicet bonum, operatum est in me omnem concupiscentiam, et proinde mortem". Occasio autem minus est, quam causa per se, et causa per accidens : quia nullam habet influentiam super illud cujus est occasio, sed inducitur ex comparatione sul ad aliud prohibens ipsum a causalitate: sicut ex comparatione solis ad corpus opacum causatur umbra, quam nullo modo causat sol. Ita comparatus decalogus ad animum depravatum concupiscentia, causatur appetitus illiciti : et aggravatio peccati non causatur a decalogo aliquo modo, sed occasionatur.

Hic autem qui vult potest inducere longam questionem def{legibus et jure naturali, quam disputavimus in tractatu de gustitia. Item, Nota quod illam partem lectionis que incipit ibi, B, circa medium: "Distat autem Evangelii littera, etc.," disputatam invenies in principio quarti Sententiarum, in hoc eodem opere.

Et ideo non video hic plura querenda. Sed de inventis non grates nobis, sed Deo offerantur, cui est honor et virtus et sapientia in secula seculorum. Amen.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4