Text List

D. ALBERTI MAGNI, OoOoRDIN TS PRA DICATORUUM., COMMENTARIL IN QUARTUM LIBRUM SENTENTIARUM. PROLOGUS.

Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. In isto verbo praepostero ordine narrantur materia hujus libri, et divisio. Domus enim saptientiae nos sumus, quos aedificat ad perpetuam inhabitationem per corporum resurrectionem, de qua domo dicit Psalmista, Psal. xxv, 8: Domine, dilexi decorem domus tue, et locum habitationis gloriaetue. Decor enim domus tucze sunt dotes corporis, quas habebimus in resurrectione. ,

Et ideo etiam sapientia dicitur ista aedificare sapienter, et excemplariler, et effective. Sapienter, ut ipsa conjunctione limi immortalitatis cum spirituali parte quae ad imaginem est, admirabilis decor resultet sapientia.. Exemplariter autem, quia ipse reformabit corpus humilitatis nostra, con- figuratum corpori claritatis sue *. Effective vero: quia sicut dicit Glossa, H ad Corinth. v, 45, Christi resurrectio causa efficiens est nostrae resurrectionis. Et in hac parte agit Magister a distinctione XLHI usque in finem.

Sed tunc queritur, Quare prepostero ordine he partes accipiuntur isto verbo ? E ad hoc dicendum, quod duplex est res hujus sacramenitt, sctlicet contenta significata et causata, quae est gratia sacramenti: et determinatur cum quolibet sacramento in eadem parte. Et est quaedam res non causata ab aliquo uno sacramento, sed potius in omnibus secundum aliqua quae sunt in eo figurata et significata: et est gloria resurgentium : et hee intenta est per omne sacramentum. Et quia intentio prior est in medico ante opus, ideo Salomon in verbo praedicto praeposuit id quod intenditur. In ordine autem exsecutionis, 1d quod intenditur ultimo acquiritur : et ideo post omnia ponitur a Magistro.

In secunda parte tllius sermonis accipitur prima pars libri per hoc quod dicit: "Excidit columnas septem." Columna enim est cui innititur domus, sicut Keclesia utitur sacramento: et etiam reficiens ruinam domus, sicut Ecclesia refulcitur gratia sacramental. Septem ergo columne sunt septem gratiae sacramentales, que cum ipsis sacramentis determinantur. Ex- cise autem sunt, quia in ipso Christo diligenter preeparate. Vide illis agit Magister in prima parte hujus libri.

kit dividitur illa pars in duas, in quarum prima Magister agit de sacramento novee legis et veteris. Et haec pars tota continetur in prima dis— tinclione.

In secunda autem agit de sacramento nove legis: et hve incipit in secunda distinctione, 1b1, A, «Jam ad sacramenta nove legis accedamus, etc. »

Istam autem distinctionem primam dividit Magister in quatuor, sicut patet cuilibet in Littera, scilicet quid sit sacramentum ? Quare institutum ? In quibus consistat et conficiatur ? Et quae sit differentia inter sacramentum veteris et nove legis ?

Et patet etiam ubi ista incipiunt in Littera.

EPILOGUS BREVIS SUPRA DICTORUM.

His tractatis que ad doctrinam rerum pertinent, quibus fruendum est, et quibus utendum, et que fruuntur et utuntur, ad doctrinam signorum accedamus.

LIBRI QUARTI SENTENTIARUM PETRI LOMBARDI. DE SACRAMENTIS ET SIGNIS SACRAMENTALIBUS.

PrevBack to TopNext

On this page