ARTICULUS VI.
An baptismus Joannis fuerit
sacramentum ?
Deinde queritur de hoc quod dicit,
ibi, E, § 3: "Si vero queritur an
sacramentum fuerit, etc."
Videtur enim fuisse sacramentum :
quia fuit sacre rei signum : ergo fuit
sacramentum,
Sed contra hoc videtur esse, quod ad
omne sacramentum exigitur institutio
divina. Baptismus autem Joannis non
erat institutus a Deo: ergo non erat
sacramentum.
Solutio. Ad hoc leve est respondere
secundum predicta. Dicendum enim
quod est potius continuatio novorum
sacramentorum ad vetera : sed tamen
propter similitudinem cum sacramentis in’
ratione significandi, accipit nomen
sacramenti.
Ad 1p autem quod contra objicitur,
potest dici quod non erat sine institutione
divina : ita enim dicitur, Joan. 1, 33: "Qui misit me baptizare in aqua, tlle
mihi dixit : Super quem videris Spiritum
descendentem, et manentem super eum,
hic est qui. baptizat in Spiritu
sancto."