Text List

Articulus 7

Articulus 7

An baptizati a Joanne fuerint rebaptisandi ?

ARTICULUS VII. An baptizati a Joanne fuerint rebaptisandi ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, F, "Mic considerandum est, si baptisali a Joanne iterum bapiizati sunt, etc."

Videtur enim, quod Joannes aliquos baptizabat, qui non erant baptizandi : quia

1. Dicitur in Littera, quod si aliquis baptizabatur a Joanne, spem non ponens in suo baptismo, sed fidem habens Trinitatis, quod ille non rebaptizabatur : ergo non omnes erant iterum baptizandi. :

2. Item, Act. vin, 15 et seq., dicitur, quod Petrus et Joannes "oraverunt pro ipsis, scilicet conversis in Samaria, zt acciperent Spiritum sanctum : nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tune imponebant manus super llos, et acciptebant Spiritum sanctum." Ergo videtur, quod per manus impositionem tantum supplebatur quod illis de~ fuit, et non iterum baptizandi erant.

3. Item, Ponamus, quod aliquis baptizatus sit tantum baptismo Joannis, et habeat fiderm totius Trinitatis : numquid audebimus dicere, quod ille baptizatus sit propter fidem quam habet ? Videtur, quod non: quia tunc nihil esset forma verborum expressa, quae exigitur in ba-_ ptismo : ergo videtur, quod tales fuerunt baptizandi.

4. Item, Nullus baptismus confert gratiam in quo non potest haberi spes gratiae, sicut habetur spes in sacramento : ergo nihil est dictum, ut videtur, quod spem non ponentes in suo baptismo consequebantur in eo gratiam, spem autem ponentes non consequuntur.

5. Item, Licet infra dicatur, quod verbum quod facit baptismum esse sacramentum, sit invocatio Trinitatis : non quia dicitur, sed quia creditur : tamen oportet exprimi tres personas, sive credatur, sive nen: ergo videtur, quod nostra spes vel fides non confert baptismo formam sanctificalionis aliquam : ergo sive posuerunt spem, sive non, erant semper baptizandi qui baptismate Joannis fuerunt baptizati.

Soxutio. Super illa questione inducere nituntur quidam opiniones, tamquam liceat alicui opinari, quod sine forma sacramenti possit esse sacramentum a nostra fide, vel a nostra spe.

Unde dicendum, quod absque dubio numquam in baptismo Joannis gratia conferebatur, ut dicunt omnes Sancti communiter : sicut etiam ipse dixit, Joan. 1, 26: Ego baptizo in aqua, etc.

Ad 1p ergo quod dicitur in Litéera, sic potest responderi, quod baptizatus a Joanne non spem ponens, et ex hoc ipso aliud baptisma querens, ut discipulo- rum Christi post pnssionem, non baptizabatur.

Adhoc autem quod objicitur de Actibus, nihil cogit : quia ibi loquitur de hoc quod est confirmationis, non baptismatis. Confirmatio autem supplet defectum baptismatis, ut videtur innuere Augustinus : non in esse sacramenti, quia baptismus est perfectum sacramentum, sed potius in eo, quod baptismus diminuit fomitem, et non exstinguit : sed confirmatio amplius debilitat eumdem. Et hoc patet in Actibus, x1x, 2, ubi inveniuntur baptizati a Joanne non habentes notitiam Spiritus sancti in auditu forme baptismi: et ideo illi baptizati fuerunt.

Ad aliud autem ego bene concedo, quod fides et spes non dant esse baptismi, sed tantum removent fictionem, ut baptismus possit consequi effectum justificationis in nobis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7