Text List

Articulus 5

Articulus 5

Quare dicitur baptismus Joannis ?

ARTICULUS V. Quare dicitur baptismus Joannis ?

Deinde queritur de hoc quod dicit ibi, EB, § 2: "Sed queritur, Quare diclus est baptismus Joannis, etc."

1. Videtur enim, quod eadem ratione dicatur baptismus Pauli: quoniam baptizavit et Paulus.

2. Item, Hoc videtur accipi ab eo quod dicitur, I ad Corinth. 1, 12: "Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephe": ergo gloriabatur in baptizatis : ergo cujuslibet baptismus suus dicebatur.

3. Item, Dicitur Evangelium Pauli quod Paulus predicabat, et Petri quod predicabat Petrus: ergo a simili dicetur baptismus Pauli quo baptizabat Paulus, ut videtur.

4. Item, Si forte dicas, quia discipuli baptizabant in nomine Christi: et baptismus, ut dicit Augustinus, in ejus nomine datur: ergo videtur, quod non est baptismus Joannis dicendus, sed Christi: quia ipse baptizabat (ut dicitur) in nomine venturi, et venturus erat Christus.

Soturio. Dicendum, quod baplismus Joannis dicitur, quia nihil erat in eo nisi operatio Joannis, ut dicit Augustinus in Litera : sed sic non erat in baptismo discipulorum, in quo principalis operatio tota fuit Christi, scilicet interior operatio vel baptizatio. Cum enim due sint operationes in baptismo, exterior, et interior : interior est principalior, et exterior varia: et ideo baptismus illius dicitur qui operatur principaliori operatione. Quia autem hoc deficit in baptismo Joannis, ideo non dicitur nisi baptismus Joan-_ nis.

Ad primum et secundum ergo dicendum, quod illa contentio reprehensibilis fuit, et corrigebatur ab Apostolo: unde dicebat : "Divisus est Chrisius ?" aut, "Nunquid Paulus crucifizus est pro vobis?" Quasi diceret : Vos vestra contentione dimittitis Christum, tamquam baptismus dividatur secundum merita baplizatorum : quod non est verum, cum Christus crucifixus in omni baptistarum baptismo baptizet.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de Evangelio et baptismo : quia illud non habet ex re operata virtutem immediate a Passione Christi: sed sepe impeditur et promovetur verbum predicationis ex meritis bonis vel malis pradicantium : ideo actus ille dicitur exercentis eum in miinisterio: non autem sic dicitur in baptizando.

Ad Auiup dicendum, quod Joannes non baptizabat in nomine Christi tamquam in forma baptizantis: sed potius tamquam in nomine ejus in quod dirigebat baptizatosa se. Apostoli autem baptizabant in nomine Christi vel Trinitatis tamquam in forma baptizantis.

Si vero tu objicias, quod hoc est contra Litteram in qua dicitur, quod haec erat forma sua, quia baptizabat in nomine venturi. Respondeo, quod non erat forma in qua esset invocatio ad sanctificationem baptismi, sed potius forma, id est, modus in baptizando : quia scilicet venturum nominabat, et populum ut in eum crederet monebat : tamen nulla ex hoc sanctificatio baptismi ab illo alii conferebatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5