Divisio Textus
Divisio Textus
Et dividitur in tres partes iste tractatus : in quarum prima agit de substantialibus baptismi. In secunda autem agit de baptismo ex parte suscipientis : et heec incipit in sequenti distinctione, scilicet quarta, ibi, A, "Hic dicendum est aliquos suscipere sacramentum, etc." In tertia, agit de baptismo ex parte dantis sive baptizantis : et hac incipit in quinta distinctione, ibi, A, "Post haec sciendum est sacramentum baptismi.a bonis et a malis ministris dari, etc."
In prima harum quinque determinantur circa baptismum : quorum primum est, quid sit baptismus, et quae forma ejus : quia haec pertinent ad idem : quia penes formam datur diftinitio. Secundo, agit de institutione, ibi, F, "De institutione baptismi quando cepit, etc." Tertio, agit de materia, ibi, H, "Celebratur autem hoc sacramentum tantum in aqua, etc." In quarta, agit de modo immersionis, quae est actus baptismi, ibi, I, "De immersione vero si queritur, guomodo fiert debeat, etc." In quinta et ultima, agitur de cessatione circumcisionis, adveniente baptismo, ibi, K, "Solet etiam queri, Si cireumcisio amisit, etc."
Prima harum dividitur in tres : in quarum prima agitur, quid sit baptismus in re et diffinitione. In secunda, de forma baptismi quae est, et quae fuit quandoque, ibi, B, "Sed quod est illud verbum, etc." In tertia facit quasdam que- stiones circa formam, ibi, CG, "Hic queritur, An baptismus esset verus, etc."
On this page