Text List

Articulus 1

Articulus 1

An diffinitiones baptismatis sunt bene assignate ?

ARTICULUS I. An diffinitiones baptismatis sunt bene assignate ?

Incidit autem primo hic dubium, quid sit baptismus ?

Et in Littera ponitur ista diffinitio : "Baptismus est instinctio in aqua facta, verbo vite sanctificata *."

Dionysius autem in Keclestastica hieyarchia : "Baptismus est principium sanctissimorum mandatorum sacrae actionis, ad aliorum divinorum eloquiorum et sacrarum actionum susceptivam opportunitatem formans animales nostros habitus, ad superceelestis quietis anagogen nosirum iter faciens, et sacra ac divinissime nostre regenerationis traditio."

Aliam iterum dat Damascenus in libro quarto de fide orthodoza : "Baptismus est per quod primitias Spiritus sancti accipimus, et principium alterius vite fit nobis, et regeneratio, et sigillum, et custodia, et illuminatio ."

Er qu#rirur primo, Cum unius rei unicum sit esse, penes quid accipiantur tres baptismatis diffinitiones ?

Trem, Ossicirur contra primam. Queritur enim, Quid secundum illam diffinitionem dicatur baptismus, aut aqua, aut tinctio, aut character, aut gratia ?

i. Videtur autem, quod agua : quia cum omne sacramentum sit ex similitudine significans, et sua causalitas non extendatur extra virtutem signi : videtur, quod in illo tota substantia sacramenti sit, in quo est tota ratio significandi: haec autem tota est in proprietate aque, quae abluit, nitere facit, refrigerat, vivificat etiam propter naturam perspicui quae est in ipsa per convenientiam cum celo : ergo videtur, quod ipsa sit sacramentum : ergo in recto debuit cadere in sacramenti diffinitione, et non in obliquo.

Sed contra hoc videtur esse, quod aqua non manet in baptismo : sed baptismus semper manet : ergo aqua non est baptismus.

2. Si forte dicatur, sicut Augustinus in Zittera videtur velle, quod tinctio ipsa est baptismus.

Conrra hoc est eadem objectio : quia tinctio transit postquam facta est tin~ clio : ergo cum baptismus maneat, non videtur quod tinctio sit baptismus.

Item, Tinctio non videtur esse de omni baptismo : ergo non substantialiter ponitur in diffinitione. Quod autem non sit de omni, videtur, quia est baptismus sanguinis, et poenitentiae, quibus non convenit baptismi tinctio in aqua : ergo tinclio non dicitur baptismus nisi accidentaliter : ergo non deberet diffiniri per tinctionem.

Item, Cum dicitur, "Baptismus est tinclio, etc. :" forma propria deberet exprimiin baptismo : verbum enim vite est verbum pradicaticnis, et omnium aliorum sacramentorum : ergo sicut male diffiniret hominem, diffiniens materialiter sic, Homo est quod componitur ex corpore et sensu: ita male videtur diffiniri, cum dicitur, Baptismus est tinctio, etce.: quia verbum vite convenit mullis, et non soli baptismo.

3. Si forte dicatur, quod character sit baptismus.

Contra: Illi nullo modo convenit diffinitio sacramenti : quia non est visibilis forma invisibilis gratiae : ergo ipse baptismus non dicitur.

4. Praeterea, Videtur, quod gratia debeat dici baptismus : quia unumquodque denominatur ab ultimo et optimo sui: gratia autem est ultimum et optimum baptismi : ergo ipsa denominat baptismum : et baptismus habet diffiniri per eam, ut videtur.

Sed contra hoc videtur : quia gratia est effectus baptismi : effectus autem et causa non sunt idem in substantia : ergo gratia non est sacramentum.

Item, In sequenti distinctione dicit, quod quidam suscipiunt sacramentum, et non rem sacramenti : ergo sacramentum secundum substantiam potest esse sine gratia : ergo gratia non est sacramentum.

Oxpsjicirur autem de secunda diffinitione : quia 1. Baptismus non dicitur esse principium mandatorum sacre actionis : precedunt enim ipsum confessiones, et abrenuntiationes confiteatur enim ibi fidem, et abrenuntiant diabolo et pompis ejus ante baptismum.

2. Si forte dicas, quod hoc faciunt patrini: hoc nihil est : quia si adultus foret, oporteret ipsum facerere per seipsum.

Praeterea, Ipsi patrini faciunt hoc in persona parvuli. Unde dicit Dionysius in Heclesiastica hierarchia : "Neque enim hic, scilicet patrinus ait sic : Ego pro puero abrenuntiationes et sacras confessiones facio : sed quia puer abrenuntiat, hoe est, confiteor puerum credere in sensum sacrum venientem nostris divinis anagogis, abrenuntiare quidem universaliter contrariis, confiteri autem et cooperari divinas confessiones *." Ergo videtur, quod haec puer faciat, qui non est capax praecepti : et tamen capax est baptismatis, ut dictum est : ergo non debuit per hoc diffiniri, quod sit principium mandatorum.

Item, Objicitur de secunda parte : Animales enim habitus formare, non videlur convenire baptismo : sed cum animal, ut dicit Augustinus in Glossa super Zpist. I ad Timoth. in, dicatur dupliciter, scilicet vila, et sensu, videtur animalem vitam formare virtus temperantia, et animalem sensum videtur formare fides, et non baptismus.

4. Item, De tertia parte abjicitus : quia ad superceelestis conversationis anagogen magis facit nostrum iter contemplatio, quam baptismus : ergo non deberet poni in baptismi diffinitione.

Dez teatia diffinitione baptismi etiam objicitur :

1. Si aliquis sanctificatus jam accedit ab baptismum ut Cornelius centurio, et alii multi, ille non accipit ibi primitias Spiritus sancti.

2. Praeterea, Homo in natura habet sigillum quo configuratur Trinitati in imagine: ergo non accipit hoc in baptismo, ut videtur.

3. Praeterea, Quare ponit ibi Damascenus tot clausulas in diffinitione? [ luminatio enim magis pertinet ad virtutes intelligibiles, ut fidem, scientiam, intellectum, sapientiam, prudeutiam, et hujusmodi, quam ad baplismum pertineat, ut videtur.

Soturio. Dicendum ad primum, quod illa diffinitio quae est Augustini et ponitur in Litera per alia verba, colligit sentialia baptismo in materia et forma: quia tinctio in aqua secundum quod est ex parte tincti, non tingentis, est materia baptismi : sed forma in verbo vite. Secunda autem datur de baptismo, secundum quod est fundamentum omnium aliorum sacramentorum, sine quo non contingit intrare ostium Ecclesiae : et hoc patebit in explanatione ipsius. Tertia autem qua est Damasceni, datur per effectus generales baptismi : et hoc etiam infra patebit.

Ad aliud ergo quod queritur, Quid dicatur baptismus secundum diffinitionem? jam possumus dupliciter respondere, scilicet vel quod dicatur baptismus tinctio in aqua cum conjunctione ad characterem quem imprimit, et sic videtur velle Augustinus in Ziflera, vel quod dicatur e converso baptismus character, secundum quod est a tinctione tali, et non absolute.

Si primo modo dicimus, tunc respondemus ad argumentum dicendo, quod licet in aqua inveniantur hujusmodi proprietates, tamen illas non exercet in actu, nisi secundum quod est tingens : et ideo ipsa non est sacramentum, nisi hoc modo considerata, et tunc est materialis : ipsa autem tinctio dicit constitutum ex ipsa et verbo sanctificante.

Ad aliud dicendum, quod manent aqua et tinctio non in se, sed secundum conjunctionem ad characterem manentem, et ideo non simpliciter transeunt.

Ad aliud dicendum, quod baptismus sanguinis et flaminis non absolute dicuntur baptismus, sed secundum quid tantum, scilicet in quantum supplent vicem baptismi ubi articulus necessitatis, et non contemptus religionis sacramentum excludit.

Ad aliud dicendum, quod verbum vite est uno modo in sacramentis, scililicet invocatione Trinitatis, exceptis Eucharistia, et unctione extrema, et penitentia, et matrimonio : in tribus enim invocatio est Trinitatis. Sed hoc ideo est, quia non est itade Deo, sicut de formis creatis : in formis enim creatis nulle dus zque speciales se habent uno modo ad suum formatum : sed Deus uno modo se habet ad omne quod est, et non omnia uno modo se habent ad ipsum : et ideo verbum vite quod est in aliis, scilicet invocatio Trinitatis est etiam in baptismo: sed verum est, quod aptatur baptismo per actum baptizandi et intentionem specialem. Vel possumus dicere, quod vita est primus actus spiritus, et vivere est primum esse viventibus : et quiain baptismo datur primum esse vite Spiritualis, cum ipsum sit fundamentum totius vite, competit verbum vite spiritualiter baptismo magis quam aliis. Quod autem hoc verum sit, patet per DionySium in £celesiastica hierarchia, ubi dicit sic: "Si esse divinitus est divina generatio, nequaquam aliquando quid noverit a Deo traditorum, neque quidem quid operatus sit, qui neque subsistere divinitus habuit." Et intendit dicere, quod sicut in naturis id quod non est, neque intelligit, neque operatur : sic etiam in divinis qui non est primo per baptismum, non potest operari, nec bene intelligere.

Ad id quod objicitur contra hoc, quod character dicatur baplismus. Dicendum, quod propriissime, meo judicio, character baptismus dicitur. Et ad objectum dicendum, quod visibilis est, non in se, sed in comparatione ad tinctionem a qua imprimitur, vel in qua imprimitur a Deo, quod magis proprie dicitur.

Ad aliud dicendum, quod. gratia nullo modo potest dici sacramentum. Et ad objectum dicendum, quod ab illo ultimo est denominatio quod est perfectio rei intranea suae essentiae : gratia autem nihil est de essentia sacramenti, sed est effectus ejus.

Ad id quod queritur de secunda diffinitione, dicendum quod illam melius possumus intelligere per verba alterius translationis, quae dicit sic : "Queritur quod est principium venerandissimorum preceptorum sacre operationis, quod ad aliarum sanctarum locutionem et sanctificationum susceptionem format nostros animales habitus, et ad supercele- stis situs sursum actionem nos conducit, quod sanctam et divinissimam nostram regenerationem tradit." Ex hoc etiam patet, quod ipse vult, quod baptismus sit principium preceptorum, id est, quia pro nobis fieri precipitur, quia per ipsum ingredimur in januam Ecclesie : et ordinat nos ad tria, scilicet ad esse per regenerationem, et hoc tangit ultimo : et ad operari, et hoc tangit secundo, quia ordinat animales sensus ad spiritualia in operibus et verbis secundum activam : et reordinat nos ad superiora ut quiescamus in eis tamquam in fine nostrarum actionum in contemplativa : et hoc est quod intendit.

Dicendum ergo ad primum, quod omnes ille confessiones et sacre actiones contrahunt virtutem a baptismo, prout est in voluntate : vult enim Augustinus, quod omne praecedens baptismum et sequens virtute baptismi operatur: et ita ipsum secundum naturam est primum, licet secundum tempus sequatur. Et quod hoc verum sit, accipitur a verbis ipsius in fine libri primi de Nuptiis et Concupiscentia, ubi sic dicit : "Sic accipiendum quod ait Apostolus : Christus dilexit Ecclesiam’®, ut verbo sanctificationis omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atque sanentur : non solum peccata quae ommia nunc remittuntur in baptismo, sed etiam quae posterius humana ignorantia vel infirmitate contrahuntur : non ut baptisma quoties peccatur, toties iteretur: sed quia ipso quod in eo datur fit, ut non solum antea, verum etiam postea quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur : quid enim prodesset, vel ante baptismum penitentia, nisi baptismus sequeretur : vel pest, nisi baptismus praecederet ?" Quasi diceret : Nihil. Et ex hoc patet propositum. ,

Ad aliud dicendum, quod puer non est capax precepti nisi secundum habi-~ tum et ordinem ad precepta : et hoc modo etiam baptismus est principium operationis preceptorum.

Ad aliud dicendum, quod animalitas sumitur hic large pro habituali obedientia concupiscentiae : format autem hic sensum baptismus conferendo generalem gratiam spiritualis vite, quae incipit in ipso debilitando fomitem universaliter.

Ad aliud dicendum, quod per rem significatam et non contentam ducit ad anagogen superceelestis quietis : hac autem res nitor est et fulgor future resurrectionis, quando lavabimur ab omni corruptela, sorde, et macula : unde aliter ducit quam contemplativa : quia contemplativa ducit per confessionem et studium, sacramentum autem per similitudinem quam habet cum aeternis.

Ad id autem quod objicitur de tertia diffinitione, dicendum prout jam patuit, quod etiamsi primitiae Spiritus ante baptismum dentur, illud tamen est in virtute baptismiin proposito existentis* habitu, sicutin Cornelio: vel actu, sicut in aliis qui sciunt et credunt articulos explicite.

Ad aliud dicendum, quod homo in natura habet sigillum similitudinis quoad imaginem, sed non quoad characterem configurantem in habitu tali, sicut dat baptimus : et ideo objectio non procedit.

Ad vuttimum dicendum, quod hee quinque ponuntur in diffinitione baptismi, secundum quod quinque modis baptismus operatur contra originale : originale enim dicit pronitatem ad omne malum causa carentiae justitiae debite : carentiam autem justitiae sequitur dissimilitudo nostri ad Deum, et reatus ad mortem: pronitatem autem ad malum sequitur inconsideratus casus, ut excecatio qua excecacatur per affectum boni commutabilis. Contra culpam ergo dat primitias Spiritus, contra reatum mortis dat principium vite per regenerationem, et contra dissimilitudinem datsignaculum vel sigillum, contra precipitium casus dat custodiam, et contra cecitatem ex parte nostri dat illuminationem : et sic patet quare has quinque clausulas ponit in diffinitione.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 1