Articulus 2
Articulus 2
An sit aliqua forma baptismi ? et, De singulis verbis positis in forma baptismi.
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Sed quod est illud verbum, quo accedente ad elementum, fit sacramentum?"
Incidit enim hic questio de forma baptismi. Et queritur, Cum dicitur : Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, utrum pronomen ego sit de essentia forme ?
1. Videtur quod sic : quia Intentio baptizantis exigitur. Hec autem non exprimitur nisi per demonstrationem intendentis, et non fit demonstratio nisi per pronomen ego: ergo pronomen est de forma.
2. Item, Baptizare convenit ministro Ecclesia : ergo videtur, quod ministrans exprimi debet: ergo cum non exprimitur nisi pronomine, ideo videtur ipsum esse de forma.
Sed contra hoc videtur esse regula Grammaticorum dicentium, quod in verbis prime et secunde persone certus et determinatus intelligitur nominativus : ergo non est necessarium qued apponatur.
Videtur qued non : quia 1. Plus est exprimere facto quam verbo : ergo cum sit 1bi expressio facto, non oportet quod verbo dicatur.
2. Item, Cum Christus dicit : "Euntes ergo, docete omnes gentes, baptisates eos in nomine Patris, et Filti, et Spiritus sancti", videtur injungere exercitium, et non precipue expressionem actus : ergo virtute illus baptizationis non importatur quod sit de forma, nee virtute ulterius potest haberi : forma.
3. Item, Ipse dixit: "Ite, docete, baptizantes": sed cum doceret, non oportuit dicere ante: Ego doceo vos, sed tantum actum exercendo expleverunt mandatum : ergo a simili eliam actum baptismi exercendo, expleverunt mandatum baptismi.
4, Item, In aliis benedictionibus et signaculis, ut est benedictio panis, non exprimitur ante actus benedictionis : ergo etiam hoc non exigitur in actu baplizandi.
5. Item, Exod. xiv, 15: "Quid clamas ad me?" dicit Glossa, quod desiderio cordis clamabat : ergo videtur, quod sufficit intendere, et non exprimere.
6. Item, Aqua est de substantia bap- tismi: et famen non exigitur, quod sermone exprimatur, ut sie dicatur : Ego baptizo te in aqua: ergo videtur, quod nec exigitur expressio actus baptismi.
7. Item, Cum Christus sit qui vere et interius baptizet, videtur, quod melius exprimatur dicendo: Baptizet te Christas, etc., quam, Ego, baptiae te.
Si forte dicas, quod non sunt baptiza. ti. Contra : Beatus Nicolaus et alii sancti ita sunt baptizati, ut dicitur.
Item, Dominus Gregorius Papa super hoc consultus, de consilio respondit, quod non rebaptizarentur illi qui sunt sub. Ecclesia Romanain Dalmatia, sed caveretur ne amplius fieret: ergo videtur, quod hoc sufticit ad formam: quia aliter rebaptizandi essent.
9. Si autem tu dicas, quod propter intentionem exigitur expressio actus. Contra: Secundum hoc melius diceretur : Ego intendo te baptizare, etc.
Sed contra: Hoc sacramentum est sacramentum necessitatis ad quod exigitur intentio actus quod facit Ecclesia : ergo ad hoc ut excludatur omnis error, exigitur expressio actus per verbur prime persone et presentis temporis indicativi modi.
Aut enim supponit essentiam, aut personam. Si supponit essentiam: ergo videtur, quod essentia possit poni loco ejus, ut dicatur : Ego baptizo te in essentia Patris et Filii et Spiritus sancti. Si autem supponit personam, tune videtur, quod debeat poni in plerali, ut dicatur : In nominibus Patris, etc.
Et videtur quod sic : quia 1. Dicit Augustinus, quod eodem modo dicitur Filius Verbum, et Filius: et eodem Spiritus sanctus donum, et amor, quo Spiritus sanctus : ergo videtur, quod possit baptismus sic fieri: Ego baptizo te in nomine Patris et Verbi et Amoris vel Doni.
2. Item, Cum genitor et genitus idem sint quod pater et filius, videltur quod possit fieri baptismus sic dicendo: Ego baptizo te in nomine genitoris et geniti et doni procedentis.
3. Item, Cum Pater et Filius et Spiritus sanctus una indivisibili operatione operentur in baptismo, et ad operandum ordinent potentia, sapientia, et bonitas, videtur melius dici: Baptizo te in potentia sapientia et bonitate, quam, In nomine Patris, et Filli, et Spiritus sancti.
1. Dicit enim Apostolus, ad Ephes. iv, 5: "Unus Dominus, una fides, unum baptisma". Constat autem, quod illad unum est quod unitate forme unum est, sicut quelibet res est una: ergo videtur, quod cum Christi baptismus est unus, unam semper debuit habere formam : sed constat, quod si Apostoli baptizaverunt in nomine Christi, non eamdem habuerunt formam quam nos habemus : ergo non fuil unum baptisma: ergo baptismus Ecclesiae non est unus, et ita erat fides quoad hune articulum, qui est unum baptisma, quod est impossibile : ergo Apostoli male baptizaverunt in nomine Christi.
2. Item, Unde fuerunt Apostoli tante audacie, quod mutaverunt formam a Christo traditam, cum in baptismo nulla sit institutio habens valorem nisi divina ?
Videtur, quod sic : quia Jesus et Christus nominat eamdem personam: ergo quod poterat fieri in uno, poterat etiam fieri in alio.
Sed contra: In hoc nomine, Jeszs, non ita exprimitur fides Trinitatis : quia Jesus interpretatur salvator, quod nomen sua vi non sonat nisi potentiam deitatis sine distinctione persone : ergo non poterat fieri in illo.
Videtur autem, quod sic: quia ipse est Vicarius Christi in terris : si ergo Apostoli fecerunt hoc, et ipse similiter videtur hoc posse.
SED CONTRA : 1. In sacramentis operatur tantum institutio divina: Papa autem non est Deus : ergo non potest instituere illud.
2. Item, Aqua in sacramento inferior est quam forma, quia ipsa est ut materia: et constat, quod Papa non possit mutare materiam: ergo multo minus potest mutare formam.
2. Item, Relativa posita se ponunt, et unum intelligitur in alio: ergo videtur, quod sufficit nominare unum.
in contrarium est, quod non est forma in baptismo nisi invocatio Trinitatis : Trinitas autem non est persona una: ergo invocatio Trinitatis non est invocatio persone unius.
Item, Queritur, Utrum in nomine Trinitatis possit baptizari, ut dicatur sic : Ego baptizo te in nomine Trinitatis ?
Videtur, quod sic : quia tune 1. Nulla personarum dimittitur, quae non invocetur super baptisma : ergo verus erit baptismus.
2. Item, In Littera dicitur, dummodeo fides sit integra, sufficit unum nomina- re: ergo multo magis sufficit si ipsa Trinitas nominetur.
Ulterius, Queritur de appositione, Utrum licet aliquid apponere, ut dicatur : Baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti et sancte Mariz, vel aliud, vel plura hujusmodi ?
SED CONTRA : Secundum hoc dicam: In nomine Patris majoris, Filii minoris, et Spiritus sancti cowvi utriusque. Videtur, quod esset baptismus, cum nihil dimissum sit de forma.
Et videtur, quia persone sunt wquales : ergo videtur, quod non differt quae earum sit prior in oratione vel posterior.
2. Item, Secundum hoc possemus dicere : Baptizo te in nomine Filii secundi, et Patris primi, et Spiritus sancti tertii: in qua forma per ordinem distinctionum ordinatum exprimitur Sabelliana heresis.
Uxrerius, Queritur de corruptione, ut dicatur : In nomine patria et filiabus et spiritibus sanctibus, utrum sit baptismus ?
Et videtur quod sic: quia alias ill qui non possunt proferre propter lingue balbutiem et imperitiam, omnes male baptizarent : et secundum hoc multi parvuli damnarentur, et multi essent rebaptizandi.
SED CONTRA : Declinatio quaedam est in principio, sicut et in fine : ergo si licet corrumpere in fine, licet etiam corrumpere in princi- pio, quod nullus dicit : quia non est baptismus, si dicatur, Baptizo te in nomine atris et ilii, etc.
Solutio. Dico sine prejudicio,. quod aliud est de forma secundum statutum Kcclesie, et aliud secundum institutionem divinam.
Secundum statutum Ecclesie existens de forma, si violetur et servetur institutio divina, peccat baptizans, et Ecclesia potest severe agere in ipsum: sed baptizatus non est rebaptizandus. Et hoc modo dicunt quidam, quod pronomen ego est de forma : quod tamen non puto: sed puto, quod potest dimitti si vult aliquis, sine magna culpa: sed dico, quod securius est apponere. Sed quoad institutionem Ecclesie dicunt multi, quod verbum baptizo est de forma : ita ut reprehendatur tamquam pro criminali qui hoc dimiserit. Sed ego puto verius, quod est de forma secundum necessitatem, ita quod si dimittitur, non sit baptizatus qui baptizatur: sed judicio omnium invocatio Trinitatis est etiam de forma secundum institutionem divinam.
Secundum hanc igitur meam opinionem quae plurium est et celebrior hodie, responderi potest ad primum quod intentio magis exprimiturin actu et pronuntiatione verbi: et hoc ideo, quia non exigitur intentio persone quam determinat, sed potius Ecclesia in cujus persona ille baptizat.
Ad id quod queriturde verbo, baptizo, sine prejudicio aliorum dico, quod est de forma necessitatis baptismi, et sine quo baptismus non est, nisi occurrat ca~ sus propter quem aliter ad tempus sit faciendum, sicut Apostoli fecerunt.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod non exprimitur ipso facto intentio baptismi: quia ille modus tinctionis etiam in aliis lavacris est, praecipue cum infra dicatur, quod infans semel vel ter possit immergi, et oportet exprimere verbo significante Ecclesie regenerationis actum, ut mihi videtur.
Ad aliud dicendum, quod Christus injunxit eis exercitium cum determinatione modi, et utrumque intellexit in hoc quod dixit : Baptizantes eos in nomine, etc. Et hoc ideo, quia istud est sacramentum necessitatis, et ideo exigitur summa cautela circa ipsum.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de doctrina : quia illa potest esse preter intentionem, nec est de necessarits ad salutem : et ideo non exigitur ibi expressio talis.
Ad aliud dicendum, quod ille benedictiones sunt orationes, in quibus non 1 est magna vis intentionis,
Ad aliud dicendum, quod non est simile, quia in oratione quae est pius affectus in Deum directus, non respicitur principaliter nisi cor. In sacramentis autem invisibilis pecie operatur virtus divina : et ideo exprimitur intentio circa illud.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de aqua: quia intentio non refertur ad aquam, sed ad actum, et ideo in actu debet exprimi.
Ad aliud dicendum, quod licet Christus operetur interius,tamen sua operatio non est nisi operatione ministri preexistente, et ideo illa requirit intentionis expressionem.
Ad aliud quae objiciuntur de ritu Gracorum, puto quod corrigendi essent si acquiescerent. De illis autem qui baptizati sunt, potest esse quod primo tradita fuit eis haec forma, propter hoc quod putabant in baptismo nihil fieri nisi operationem hominis : et ideo sicut Apostoli baptizaverunt in nomine Christi, ita et consilio Spiritus sancti tradiderunt eis, ut actus ad Christum referretur, vel impersonaliter ad Christum et Ecclesiam : et hoc ad tempus : et ideo peccant ob- servantes ritum istum, sicut etiam peccaremus si nos in nomine Christi baptizaremus.
Vel dicatur, quod cum dicitur : Baptizetur servus Christi, etc., preeintelligitur expressio vel intellectus verbi prime persone, et quoad hoc tolerari potuit ad tempus, propter scandalum, et ex imperio Spiritus sancti inspirante Ecclesiam. Tamen Papa in hoc dubius fuit : quia de illis qui sunt in Dalmatia primo respondit, quod rebaptizarentur, et postea permisit, et ut caveretur in posterum preecepit : quosdam autem fratres in ordine nostro existentes, tres ad minus in urbe Roma rebaptizari precepit.
Ad aliud dicendum, quod non bene dicitur : Ego intendo te baptizare : quia ex hoc non posset inferri, quod ego baptizarem secundum actum, vel quod ille baptizatus esset secundum actum : quia multa intendimus quae non facimus : et ideo expresse convenienter fieri non potuit nisi in enuntiatione actus baptismi.
Ad aliud dicendum, quod ly nomine dicit essentiam notam se reddentem in effectu gratis quam operantur indiiferenter tres persone : et ideo cessat objJectio, quia licet supponat essentiam, tamen supponit eam sub alio modo significandi : et ideo loco ejus supponi non potest.
Ad aliud dicendum, quod nulla nomina possunt poni loco istorum : quia tantum exprimunt personas, ut sunt in se perfecte et distinctee ab invicem, ut pro - batum est in primo libro Sententiarum.
Ad aliud quod contra objicitur, dicendum, quod Verbum et Filius differunt eadem ratione quae est relatio, sed non eadem ratione nominis: quia Verbum ut Verbum non nominat personam in se perfectam, sed potius Verbum ut in divinis : et similiter donum, et amor: et ideo non possunt poni loco illorum.
Ad aliud dicendum, quod genitor et genitus dicuntur relativa, quae secundum intellectum sunt ab actu generandi: Deus autem Pater, et Filius dicunt personas distinctas : unde omnis pater generat, sed non convertitur : et similiter omnis filius genitus est, sed non convertitur : et ideo patet, quod differentis significationis sunt illa nomina et ista.
Ad aliud dicendum, quod poteniia, sapientia, voluntas sive bonitas, licet nominent ea quae exiguntur ad operandum, tamen non nominant nisi unitatem essentiae, eo quod haec in singulis personis sunt : sed forma baptismi secundum fidei confessionem distinclam, debet nominare unitatem essentiae et tres personas : et ideo illa nomina non conveniunt.
Ad aliud dicendum, quod tria concurrebant ad hoc quod Apostoli baptizarent in nomine Christi, quorum unum est significatio nominis quae implicite exprimit Trinitatem. Secundum autem fuit necessitas, quia odiosum fuit illud nomen salutare, in quo oportet omnem hominem salvari: et ideo ut videntes Spiritum sanctum visibiliter descendere ad invocationem hujus nominis, et sic amabile et reverendum nomen ostende- _ retur, voluit Spiritus sanctus ut in illo nomine baptizaretur ad tempus, donec notum et venerabile fieret. Tertium est institutio divina per instinctum et revelationem Spiritus sancti, quae licet non legatur, tamen puto quod Apostoli numquam presumpsissent, nisi Spiritus sanctus hoc fieri jussisset.
Ad aliud dicendum, quod salvata est unitas forme implicite : quia in nomine Christi intelligitur ungens Pater, unctus Filius, et unctio quae est Spiritus sanctus.
Ad aliud dicendum, quod hoc nomen, Jesus, non ita conveniens erat : quia non ita exprimit Trinitatem : tamen nolo contradicere quin eisdem causis concurrentibus hoc fieri posset in alio nomine sicut in isto.
Ad aliud dicendum, quod Papa non potest sicut nec Apostoli potuerunt, nisi per revelationem Spiritus sancti, et magnam Ecclesia necessitatem.
Ad 1p quod queritur de nomine unius persone, dicendum quod non potest fieri, nec umquam factum est: et quod dicit Ambrosius, sic intelligitur : Qui unum dicit exprimendo in fide Trinitatis, quae fit in confessione etiam aliorum. Vel dicatur melius, quod loquitur in eodem casu in quo Apostoli in nomine Christi baptizaverunt : tune enim fieri posset illis tribus concurrentibus, et aliter est absolute falsum quod dicitur in LiƩtera.
Ad aliud dicendum, quod licet relativa se ponant per intellectum, tamen non sunt sic forma baptismi, sed potius expressa in voce: non enim sufficit cogitare velintelligere,sed oportet exprimere voce.
Ad aliud dicendum, quod Trinitas non nominat personas nomine proprio : et ideo non est forma : quia in nominibus propriis sunt articuli fidei et forma baptismi.
Ad 1 quod queritur ulterius de appositione, dicendum quod peccat apponens. Si autem apponit quod non sonat corruptionem forme, non est rebaptizandus.
Et per hoc patet solutio ad sequens : quia illa appositio, In nomine Patris majoris, etc., sonat forme corruptionem : et ideo non puto illum baptizare qui sic baptizat.
Ad aliud dicendum, quod peccat qui transponit : tamen puto esse baptismum, si nihil amplius fiat nisi transpositio. Si autem apponat quod sonat forme corruptionem, tune puto quod non est baptismus, ut In nomine Patris primi, etc.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod ordo nature etiam nominibus transpositis salvatur in intentionibus nominum : quia Pater semper dicitur qui non ab alio, a quo alius: Filius qui ab alio, a quo alius: et Spiritus sanctus qui ab aliis, a quo nullus.
Ad 1p quod queritur ulterius de corruptione, dicendum cum _ Doctoribus quod si propter linguae impedimentum vel ignorantiam loquele corrumpit in fine, non officit baptismo. Si autem ex hoe intendat deridere et inducere errorem, tunc significat se non intendere quod facit Ecclesia, et tunc non baptizat.
Ad id quod queritur de corruptione in principio, communiter dicitur et verum est (ut dicunt Grammatici) quod declinatio in fine dictionis non variat nisi consignificatum, et non significatum : et ideo corruptio illa non aufert formam baptismi : declinatio autem in principio dictionis variat significatum, et ideo corruptio in principio dictionis tollit baptismi formam.
Sr apyuc queritur, Quare dicatur hec forma invocatio Trinitatis, cum invocatio habeat fieri in modo deprecativo : forma autem baptismi exprimitur in modo indicativo per modum enuntiationis de presenti ?
Et ad hoc dicendum, quod est quedam deprecatio habens vim indicationis, ut quidam Prophet, quando prophetare desiderabant quod prophetabant, sicut, Isa. uxiv, 1: Utinam dirumperes celos, et descenderes. Ita etiam e converso sunt quedam enuntiationes, quae habent vim invocationum : quia quod enuntiative profertur, hoc est ideo quia intentionis expressio in eis exigitur, et sic est enuntiatio in sacramentis, et est sensus : Baptizo te, etc., id est, ego baptizo te exterius invocans Patrem, etc., ut interius te baptizet.
On this page