Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quando baptismus est institutus ?

ARTICULUS III. Quando baptismus est institutus ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, F, "De institutione baptismi quando cepit, etc."

Videtur enim, quod baptismus debuit institui a principio : quia magis valet efficax medicina in principio, quam in fine morhbi.

Si dicas, quod trahit efficatiam a passione Christi, et ideo ante passionem non debuit institui: videtur hoc nihil esse : quia in fide venturi profuit passio illis qui fuerunt ante Christi incarnationem : ergo et baptismus potuit prodesse.

Prareresa, Ista varietas quam Magister tangit in Littera, habet reduci ad aliquam concordiam, quae igitur est illa ?

Solutio. Dicendum, quod baptismus non debuit incipere ante Christi passionem: et hujuscausa est, quia baptismus est sacramentum pleni effectus, et plene cure : cura autem morbi plenaria non fuit nisi post passionem et resurrectionem Christi: quia tune reatus originalis in toto cessavit, et janua cceli aperta fuit quoad beatitudinis perceptionem.

Ad pRIMuM ergo dicendum, quod non habuerunt plenam liberationem qui fuerunt ante Christi incarnationem, sed tantum pro se quilibet satisfecit : sed reatus nature mansit usque ad Christum quoad descensum ad limbum, et janue clausionem.

Ad aliud dicendum, quod baptismus multipliciter institutus est, scilicet officia- liter, et causaliter, et quoad effectum salutis.

Officialiter, Matth, x, 1 et seq., quando misit Apostolos baptizare in -eadem forma in qua nunc baptismus fit, ut dicit in Litfera, precipiens eis, ibi, In viam Gentium ne abirent, et in civitates Samaritanorum ne intrarent.

Causaliter autem quatuor modis, scilicet materialiter, Matth. 11, 16 et seq., quando tactu suae mundissime carnis vim regenerativam contulit aquis in baptismo, scilicet quo baptizatus est: in quo tamen baptismo res Trinitatis fuit, licet non sub forma verborum prescripta : quia Pater in voce, Filius in carne aquam tangente, Spiritus sanctus in columba. Quia etiam aqua materia non est nisi verbo vite sanctificata, nisi quis vocet materiam omnino indispositam : habet enim se materia tripliciter ad baptismum, scilicet ut materia tantum: et sic aquaa principio creationis est materia, cum Spiritus Domini ferebatur super aquas, ut dicit Chrysostomus. Habet etiam se ut materia disposita, ut postquam Dominus tactu sue mundissime carnis vim regenerativam aquis contulit. Habet etiam se ut materia informata, quando est sub invocatione Trinitatis. Secundum causam autem formalem institutus est baptismus, Matth. xxvii, 19: Baptizantes eos in nomine Patris, etc. Et quoad causam finalem, Joan. m, 5: Nis Guts renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introtre in regnum Det. Efficienter autem et significative quoad causam operantem in baptismo, Joan. xix, 34, institutus est, ubi aqua fluxit et sanguis de latere Christi, ad ostendendum quod de latere Christi habet efficaciam salutis.

Sed guoad effectum salutis, institutus est, Marc. xvi, 16, ubi dicit : Qa crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3