Text List

Articulus 4

Articulus 4

An conveniens materia baptismi sit aqua?

ARTICULUS IV. An conveniens materia baptismi sit aqua?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi,-H, "Celebratur autem hoc sacramentum in aqua, etc."

Videtur autem, quod materia conveniens non sit aqua :

1. Baptismus enim, ut supra habitum est, principium est nove vite : sed principium vite non est in gratia baptismi, nisi significetur in proprietate materiae sacramenti quia sacramentum nullius rei causa est cujus non est signum: causa autem vite in elementis non est humidum cum frigido, sed potius humidum cum calido: cum ergo aqua sit frigida, et humida, et oleum vel vinum calidum et humidum, videtur potius materia debere esse oleum vel vinum quam aqua.

2. Item, Gratia in sacramento habet aliquid simile lumini, sicut characterem : et aliquid simile sananti, quia gratia sanat peccatum : et reficit etiam gratia sacramentalis, ut dicit Magister infra, distinctione sequenti, quod jam sanctificatos uberiori gratia reficit: cum igitur oleum (ut dicit) luceat et sanet, et reficiat, videtur conveniens materia baptism} esse oleum.

Sed contra est, quod 1. Status recreationis per conformitatem debet respondere statui creationis : in creatione autem majoris mundi anima viva prima apparuit in aquis, super quas ferebatur*®: ergo in recreatione minoris mundi debet anima incipere vivere in aquis, super quas Spiritus ferebatur.

2. Item, Non habet virtutem generandi nisi quod tactum est mundissima carne Salvatoris: hoc autem elementum est aqua:ergo sola aqua est materia, et non aliud.

3. Item, Chrysostomus in Homilia XXXVI super Joannem: "Aqua assumpta est in baptismo, genitrix ejus qui gignitur foetus: quod matrix foetui, hoc fideli aqua : inaqua enim plasmatur, et figuratur."

4. Item, Ibidem, "Primum quidem dicebatur, Educat aqua reptilia animarum viventium : ex quo autem ascendit a Jordanis rivis dominator non adhuc reptilia animarum viventium, sed animas rationales et spiritiferas aqua reddit.'"

5. Item, Ambrosius super Epistolam ad Romanos: "Ideo uniformiter baptismus in aqua fieri precipitur, ut intelligatur quod sicut aqua sordes corporis ac vestes abluit, ita baptismus maculas animae sordesque viliorum emundando abstergit."

Sed tunc fiunt questiones multe a latere. In aqua potest fieri baptismus, utrum in simplici, vel in composita ?

Sitantum in simplici, tune in mari non posset: quia immixtum habet terrestre combustum, propter quod est falsum.

Item, In brodio non fieret, nec in cervisia tenui, nec in medone, nec in aliis aquis mixtis.

Item, Nulla aqua pluvialis, nee aliqua aqua apud nos : ergo in nulla aqua apud nos fieret baptismus, ut videtur. Quod autem omnis aqua apud nos sit mixta, probatur per hoc quod congelatur frigido, et hoc non fieret nisi esset permixta, ut dicit Alexander Philosophus.

Sorvurio. Dicendum quod sola aqua est materia baptismi: cujus plurime sunt cause, sed sex sufficiant, quarum tres inveniuntur in Littera, quarum prima sumitur ex proprietatibus aque: quia habet vim refrigerandi per frigidum, et ablutivam sordium per humidum: et ideo significat gratiam abluentem ma- culas culpe, etrefrigerantem incendium quod est in zstu fomitis et concupiscentiae : et isti sunt principales et primi effectus baptismi. Secunda sumitur ex levitate habendi : quia nulli inopum prohibetur aqua, et hoc competit sacramento generalis necessitatis. Tertia sumitur ex communitate inveniendi: quia in omni parte mundi prope invenitur ubi homines habitant, et hoc iterum competit sacramento generaliter necessario. Quarta etiam innuitur in Zitfera : quia aqua non vinum vel oleum fluxit de latere Salvatoris. Quinta et sexta inducuntur in au-: ctoritatibus Chrysostomi in objectionibus, scilicet quia spiritus vivificans primo super aquas apparuit: et quia Salvator in Jordanis rivis hoc elementum tetigit, dans ei virtutem ut spiritiferas animas facere possit.

Ad primum ergo dicendum, quod baptismus est principium vite nove: sed ille non est primus ejus effectus, sed potius ablutio macule, et refrigerium fomitis, et per consequens gratia in virtutibus facit in anima novam vitam. Et non oportet, quod sacramentum habeat similitaudinem ad omne illud quod quocumque modo causat, sed ad id quod causat substantialiter et primo, secundum quod ordinatur contra defectum peccati.

Ad aliud dicendum, quod illuminationis quaedam proprietas relucet in aqua quantum ad naturam perspicui, et hoc sufficit ad significandum characterem : oleum autem magis ponit similitudinem ad sanitatem poene, et ideo assumitur pro parte materiae in chrismate, ubi sit unctio contra fomitis poenam ne labatur in preceps, et in oleo infirmorum: sanitas autem baptismi perficitur potius per ablutionem culpe.

Ad id quod queritur de diversitatibus aquarum, dico generaliter, quod si est commixtio tollens speciem elementi,: et trahens ad speciem aliam, in illa aqua non potest fieri baptismus, sicut est brodium pinguium vel aliorum quod infrigidatum congelatur. Et constat similiter, quod cervisia et urina et lixivia quedam que multam habet admixtionem acutorum corporum, et aque quas faciunt Alchimiste ad mutanda metalla. Est autem quedam mixtio non removens proprietates aque, quin ipsa remaneat in impetu refrigerandi, et virtute abluendi : abluen- di, inquam, non dissolvendi corpus, sicut faciunt aque acute, ut urina, et lixivia quaedam : et in talibus potest fieri baptismus, et non impedit: unde in mari, pluviis, aquis turbidis, et aliis hujusmodi potest fieri baptismus. Et etiam si esset brodium non remotum a specie elementi, ex eo quod coctum est, in eo bene crederem posse fieri baptisma.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4