Text List

Articulus 5

Articulus 5

Utrum in baptismo necessaria sit trina immersio, aut una sufficiat ?

ARTICULUS V. Utrum in baptismo necessaria sit trina immersio, aut una sufficiat ?

Deinde queritur de hoc quod dicit: "De immersione vero si queritur, etc."

Videtur enim semel esse immergendum tantum : quia 1. Per verbum exprimitur trinitas personarum : cum ergo etiam unitas debet exprimi essentiae, videtur quod illa exprimenda sit in factis: ergo per modum immersionis: ergo semel immergendum est, et revelandum, ut significetur unitas essentiae.

2. Item, Per immersionem configuramur sepulture : sed Christus semel sepultus est et resurrexit: ergo semel immergendum est, et relevandum.

3. Item, Hoc videtur dicere Chrysostomus super Joannem, sic: "Sicut in quodam sepulcro in aqua submergentibus nobis capita, vetus homo sepelitur, et submersus deorsum occultatur totus omnino: deinde respicientibus nobis ex aqua novus ascendit." Rursus, "Sicut enim facile baptizari et respicere, ita facile Deo sepelire hominem veterem, et monstrare novum *." Hoc autem totum potest fieri immersione una. Ergo superfluae sunt aliz, ut videtur.

SED CONTRA : 1. Chrysostomus, ibidem, "Triplex fit immersio, ut discas quoniam virtus Patris et Filii et Spiritus sancti omnia hec implet."

2. Item, Damascenus, "Quoniam typus mortis Christi baptisma, per tres immersiones tres dies sepulture significantur *."

3. Item, Dionysius in libro de £ eclestastica hierarchia : "Sacre baptizandorum symbolica doctrina mystice docet tribus in aqua dimersionibus et elevationibus divinam triduo totidemque noctibus in sepultura Jesu vite datoris imitari mortem, quantum possibile viris divina imitatio %."

Ad hoc etiam Magister in Littera plurima adducit.

Sed Tunc queritur : 1. Ratione Ecclesiarum semel tantum immergentium.

2. Item, Quedam Ecclesie non immergunt, sed semel vel bis aqua perfundunt: ergo videtur, quod non sit baptismus qui sic exhibetur.

3. Item, Quidam sacerdotes dividunt invocationem Trinitatis secundum numerum immersionum: quia in prima immersione dicunt, In nomine Patris, et in secunda, In nomine Filii, et in tertia, In nomine Spiritus sancti.

Et queritur secundum illos si decedat baptizandus in prima immersione facta ante secundam, utrum sit baptizatus ?

Et videtur, quod non: quia non est invocatio Trinitatis completa: ergo non est ibi forma.

Item, Sepulture Christi non est configuratus : ergo non mortuus peccato: ergo videtur, quod talis non sit baptizatus.

Soxutio. Dicendum ad hoc, quod inter omnes consuetudines magis rationabilis est consuetudo Ecclesiae Romane, que ter immergit: quia in illa consuetudine actus conformatur forme sepulturz et effectui baptismi: quia, sicut dicit Augustinus, una sua morte nos Christus a duplici morte absolvit, scilicet culpe, et poens aeterne : vel anime, et corporis: quia licet corpus moriatur, tamen in morte detineri non potest. Si tamen semel tantum immergatur, puto corrigendum esse baptizantem: sed infans nullo modo rebaptizandus est: quia plenum habet baptismi sacramentum.

Ad primum ergo dicendum, quod actus debet respondere forme : quia in forma exprimitur unitas essentiae per hoc quod dicitur, Jn nomine, et in figura respondet huic unitati unitas baptismi, et Trinitati trina immersio debet respondere.

Ad aliud dicendum, quod non tantum configurari debemus sepulture, sed etiam modo sepulture, ut habitum est in auctoritatibus inductis.

Ad aliud dicendum, quod ut patet in sequentibus, Chrysostomus non intendit, quod semel tantum sit immergendum, sed quod sit immergendum absolute, et postea docet formam immersionis.

Ad id quod queritur, Utrum divi- Adqu denda sit forma secundum tres immersiones ?

Dico quod non, sed continue pronuntianda est propter periculum infantium. Si tamen aliquis dividat, et infans moriatur, Patre nominato, et una immersione facta, dico quod baptizatus est : quia supplet tunc summus sacerdos quod minister explere non potuit : et ideo puto esse dicendum, si nominato uno, sacerdos moriatur, quod ille puer est baptizatus propter supplementum summi sacerdotis. °

Ad aliud dicendum, quod perfundens aqua totum corpus, vel quando potior pars, id est, caput immergitur et tingitur aquis, baptizatur: sed non videtur mihi esse laudabilis consuetudo, sed immergendi consuetudo laudabilior est.

Quod autem quidam querunt, utrum in balneo fiat baptismus, vel aqua calida vel thermis ?

Constat, quod sic: quinimo si sacerdotes facerent fieri aquam calidam, melius esset, quia quandoque ita penetrantur frigore aque parvuli, quod contrahunt mortales infirmitates, et moriuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5