Articulus 6
Articulus 6
An adveniente baptismo cessaverit circumcisio ?
Deinde queritur de hoc quod dicit ultimo, ibi, K, "Solet etiam queri, Si circumcisio amisit statim vim suam, etc."
1. Videtur enim, quod adveniente veritate, debuit cessare umbra: ergo adveniente baptismo, statim cessavit circumcisio, et alia legalia: ergo videtur, quod .ex tune mortua et mortifera fuerunt.
2. Item, Agnus typicus ad verum est terminatus in ccena, quia figura ejus fuit : ergo similiter cum circumcisio fuerit figura baptismi, statim ut apparuit baptismus, debuit irrita esse circumcisio et cessare.
3. Item, Superfluum est servari minus perfectum, cum perfectum habet statum : ergo cum baptismus magis perfectus quam circumcisio habuit statum, superfluum fuit manere circumcisionem quae minus fuit perfecta.
Apvuuc autem redit questio, Quare alia legalia post passionem non permittebantur ab Apostolis exerceri in fidelibus conversis, sed circumcisionem permiserunt permanere ad tempus aliquod post passionem ?
Item queritur, Utrum peccavit circumcidendo Timotheum, cum ipse reprehenderit Petrum, quod cogebat Gentes judaizare, et dixerit : Si circumcidamint, Christus vobis nihil proderit * ?
Solutio. Dicendum, quod veritate veniente, cessavit umbra : sed veritas venit duobus modis, scilicet quoad ostensionem Filii in carne, et tune non statim debuerunt cessare : venit etiam quoad operationem salutis, et hoc factum est in passione, et tunc legalia mortua fuerunt in se, licet non statim mortifera observantibus.
Unde adhuc ullerius distinguendum est, quod aliud est esse mortuum, et aliud est esse mortiferum. Mortuum est, quod ex se non confert salutem : mortiferum est, quod facienti fert mortem zternam, et hoc fecerunt legalia, postquam divulgatum est Evangelium, et exivit sonus Apostolorum in omnem terram *. Et hoc iterum fit duobus modis, scilicet per auditum predicationis, et per decursum temporis : per auditum ptedicationis, sicut apud illos qui au- diverunt Apostolos : per decursum temporis, sicut apud nos est modo, etiamsi non audivissemus predicationem verbi Dei: quia non esset rationabile, quod Deus populo projecto et statu veteris legis, curam mundi reliquisset ita diu.
Dicendum ergo ad primum, quod Christus ante passionem (ut vult Magister Hugo) ritum baptismi familiari suo Nicodemo ut consilium revelavit. Unde ante passionem non fuit baptismus nisi consilium : qui tamen omnibus eum accipientibus valuit in medicinam, et ideo quia fuit in consilium, cum eo efficax cucurrit circumcisio. Sed post passionem soluto pretio universalitatis, fuit in preceptum, precipue post tempus resurrectionis postquam dictum est : Docete omnes gentes, baptizantes eos, etc.° : et tunc circumcisio mortua est, sed cum honore ad tumulum deferenda : sed spem ponentibus in ea non omnibus fuit mortifera, nisi quibus determinatum est tempus passionis vel auditu predicationis, vel consideratione status temporis : illis enim si spem posuerunt, fuit mortifera : qui autem spem non ponebant, sed ex dispensatione Apostolorum propter scandalum Judzorum, et ne ut sacrilega videretur abjicienda, ad tempus in ritu permanserunt, non fuit mortifera, sed mortua.
Ad aliud dicendum, quod duo erant ante passionem ad idem non eodem modo : unum in consilium ut inchoandum, et aliud in praceptum ut terminandum.
Ad Atiup dicendum, quod illa ratio tenet ex quo determinata et precepta est perfectio baptismatis, et ante non.
Ad aliud dicendum, quod secundum quosdam eadem ratio est de omnibus legalibus: secundum alios tamen precipue circumcisio quoad tempus cucurrit, quia illa solum erat in remedium origi- nalis : et secundum illos non est simile de agno et de circumcisione.
Ad aliud dicendum, quod Apostolus cireumcidit Timotheum, dictis de causis, quia non spem ponens in circumcisione, sed potius quia filius fuit mulieris Judea, patre gentili, et preficere eum volebat Judezis habitantibus in illis locis : gentilem autem Titum non circumeidit, quia Gentibus in Dalmatia habitantibus preficiebatur.
On this page