Text List

Articulus 7

Articulus 7

An baptismus aperuit celum ?

ARTICULUS VII. An baptismus aperuit celum ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, "St queritur, Utrum baptismus aperutt celum, etc."

Et quaeruntur hic duo, scilicet quid celum aperuit ?

1. Supra enim, distinctione 1, dixit Beda, "Fuit tamen illa, etc." Et excipit dicens : "Excepto quod jamuam regni ceelestis non aperuit." Ergo si illa exceptio bona quae distinguit inter effectum eircumcisionis et baptismi, videtur quod baptismus januam regni ceelestis aperuerit.

2. Item, Matth. m, 47 super illud: "Et ecce vox de celis", etc., dicit Glossa ; "Flammam vibrantem quee viam paradisi prohibuit, aqua baptismi exstinxit."

3. Item, Luc. m, 21, super illud : "Jesu baptizato et orante, apertum est ceium", dicit Glossa Bede : "Dum aquas Jordanis Salvator subiit, nobis januam coeli pandit : dum caro innoxia frigentibus aquis tangitur, opposita nobis quondam romphea exstinguitur."

4. Item, Marc. 1, 10: Et statim ascendens de aqua, etc., dicit Beda, quod "virtute baptismatis aperiuntur ceeli."

Si autem hoc concedatur, contrarium hic dicitur in Lééera.

Item, Ad Coloss. 1, 20 : "Pacificans... sive gue in terris, sive gue in calis sunt." Ibi Augustinus in originali sic dicit : "Qua hora sanguis redemptionis Christi de latere ejus pendentis exivit, dimissum est peccatum Ada, et tunc patuit introitus in regnum ccelorum," Sed videtur iterum hoc per hoc quod dixit latroni, Luc. xxm1, 43: "Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso."

Sed contra videtur quod in resurrectione : quia ita dicitur in oratione paschali: "Deus qui hodierna die per Unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti, etc."

Item videtur, quod ascensio : quia tunc ascendit pandens iter ante eos, ut predixerat Prophetia '.

Uxrerius queritur de secundo, quid vocetur hic yanwa ? Sed hoc supra determinatum est.

Solutio. Dicendum, quod omnia hee quodammodo aperuerunt differenter : quia baptismus quoad solutionem reatus impedientis et culpe ex parte nostra: - passio autem quoad solutionem pretil quod statutum erat solvendum ex decreto Patris : resurrectio autem quoad adeptionem gloria in capite, quae arrha est adipiscende gloria in membris : sed ascensio quoad ingressum in ccelum, que determinat locum congruum beatitudini.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Ad aliud quod ulterius quaeritur, Quid vocetur janua ?

Dicendum, quod repagulum reatus ex parte nostra, et statutum debitum ex parte statuti decreti Dei. Alii tamen aliter dicunt, sed non est vis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7