Divisio Textus
Divisio Textus
"Hic dicendum est aliquos suscipere sacramentum, etc." Hic agitur de baptismo ex parte suscipientis, Et ponitur hic questio triformis, et subjunguntur dubia orta ex illis.
Prima pars questionis est de illis qui suscipiunt rem et sacramentum. Secunda est de his qui suscipiunt sacramen- tum et non rem, ibi, B, "Qui vero sine fide accedunt, etc." Tertia est de his qui suscipiunt rem et non sacramentum, ibi, C, "Sunt et alii, ut supra posuimus, etc."
Questiones autem ex his consequentes sunt quatuor: quarum prima est, Quid suscipiunt jam justi ad baptismum accedentes ? quam tractat, ibi, F, §1: "Solet etiam quaeri de illis qui jam sanetificati, etc." Secunda est, cur pcenalitas non tollitur in baptismo, sicut omnis culpa ?ibi, F,§2: "Cum vero in baptismo peccatum deleatur, et satisfactio exterior, etc." Tertia est, ibi, G, "St queritur. Cugus ret sit baptismus, etc." Ultima est, Quid parvuli accipiant in baptismo, utrum gratiam tantum, vel virtutem tantum, vel utrumque? ibi, "Solet etiam queri, Si parvulis in baptismo, etc."
On this page