Articulus 1
Articulus 1
An in parvulis qui recipiunt rem et sacramentum, sit aequalis effectus baptismi ?
Queritur tamen primo circa primam partem questionis, Utrum in parvulis qui recipiunt rem et sacramentum, sit effectus baptismi aequalis ?
Et videtur quod sic : quia 1. Dicit Philosophus, "Causa una eodem modo se habens, facit unum :" sed baptismus est causa una, et eodem modo se habens : ergo facit unum.
2. Item, Una passio Christi operatur in baptismo, sive suscipiatur ab hoc, sive ab illo : ergo videtur, quod aequaliter.
Sed contra hoc videtur esse, quod 1. Secundum naturalia, Angeli gratuita etiam differenter acceperint, ut dicit Magister in libro II Sententiarum : ergo videtur, quod similiter et parvuli: ergo non receperunt aequalem gratiam.
2. Item, Nos videmus cum adolescunt, quod non aequaliter dispositi sunt ad actus. Cum ergo actus sint ex habitibus, videtur quod nec habitus aequaliter acceperunt.
3. Item, Quidam accipiunt gratiam finaliter in baptismo : alii autem non, ut praesciti: ergo videtur, quod inaequalis sit effectus baptismi in omnibus parvulis.
Solutio. Dicendum, quod aequalis est effectus baptismi in omnibus parvulis, ut probant prime objectiones: sed non sic se habet in adultis, ut infra probabitur.
Ad primum autem quod contra objicitur, dicendum quod non est simile de Angelis: quia illi multorum judicio secundum differentiam ordinum differunt specie, sed parvuli sunt in specie una : nec hominibus datur quantitas gratia, secundum proportionem naturalium, sed potius secundum modum preparationis, et hic aequalis est cum parvulis, quia non habent preparationem nisi ex merito Christi, et illa aequaliter exhibetur omnibus.
On this page