Articulus 2
Articulus 2
Quid sit fictio ?
Et hic queruntur tria, quorum primum est, Quid sit fictio ? Secundo, Qualiter impedit baptismum ? Tertio, Qualiter redit effectus baptismi cessante fictione ?
AD pRimuM proceditur sic : 1. Fictus est (ut dicit Augustinus) qui non credit, vel indevotus accedit, vel qui aliter celebrat sacramentum quam institutum est, vel qui contemnit suscipere : qui autem non credit, ille non se subjicit
2. Item, Baptismus est sacramentum fidei: ergo videtur, quod contrarium fidei sit contrarium sacramento : sed discredentia est contraria fidei : ergo contrariatur sacramento : ergo nihil suscipit qui non credit.
3. Item, Cum multi sint articuli fidei, potest aliquis non credere unum, et credere alium: ut non credens resurrectio~ nem, potest credere baptismum : et querilur, Utrum ille suscipiat baptismum ?
Et videtur, quod sic: quia iste intendit suscipere quod exhibet Ecclesia: ergo videtur, quod suseipict illud.
SED CONTRA: Sapient. 1,5: "Spiritus sanctus discipline effugiet fictum": ergo Spiritus sanctus nihil operatur in baptismo : ergo nihil suscipit. .
Ulterius queritur de secundo modo, qui dicitur indevotio. Devotio enim est quidam fervor animi in compunctione peccatorum, vel amore charitatis, ut dicit Ambrosius super Epistolam ad Romanos : sed multi sunt qui non ita accedunt ad baptismum : ergo videtur, quod multi sunt qui non habent affectum mortalis peccati, qui tamen ficti sunt : et hoc nullus dicit.
ULterivs quaeritur de tertio modo ficto : 1. Qui enim aliter celebrat, non servat formam sacramenti: ergo non recipit sacramentum : et in contrarium ejus dicitur in Littera.
2. Item, Qui contemnit suscipere, non videtur proprie dici fictus, sed aperte malus: quia fictus simulat ad minus.
Solutio. Ad hoc ultimum primum re~ spondeo, quod quadruplex fictio colligitur a dictis Augustini : tamen triplex fictio ponitur pracipue in suscipiente sacramentum Eucharistiae, sed per simile eliam est in suscipiente baptismum : et illa est aut ex parte dantis sacramentum, aut ex parte suscipientis. Vel aliter et melius, aut ex parte ritus sive actus sacramenti, aut ex parte operis operati quod facit Ecclesia. Si primo modo, tunc est qui aliter suscipit quam Ecclesia exercet ritum, et hoc intelligo de eo qui deridet ritum Ecclesia, et tamen intendit accipere quod facit Ecclesia, licet derideat: ille enim percipit sacramentum. Si autem ex parte operis operati : tunc aut est secundum rationem, et tunc non est non credens: aut secundum concupiscibilem, et tunc est indevotus : aut ex parte irascibilis, et tunc est contemnens.
Ad primMuM ergo dicendum, quod est non credens, volens tamen suscipere idipsum secundum quod videt facere Ecclesiam : et ille est de quo loquitur Magister in Littera, quod suscipit sacra- mentum quoad characteris impressionem : si autem averteret eum infidelitas ut nollet suscipere nec susciperet, tunc non esset dubium, quod nihil susciperet.
Ad aliud dicendum, quod baptismus est sacramentum fidei quoad hoc quod est fundamentum sacramentorum, sicut fides edificii spiritualis in vita. Sed quod contrariatur fidei, dummodo intendat suscipere quod facit Ecclesia, non contrariatur nisi gratiae sacramentali, et non characteri : et ideo suscipitur character.
Ad aliud dicendum, quod discredulitas omnium articulorum impedit rem sacramenti, et si omnes simul discredat, et tamen velit suscipere id secundum quod nihil credit facere Ecclesiam, ipse suscipit characterem. .
Ad 1p quod queritur de secunda fictione, dicendum quod indevotus hic dicitur a privatione habitus devotionis, et hoc est quando est in statu et effectu mortalis peccati : quia talis non recipit nisi characterem.
Ad aliud dicendum, quod qui aliter celebrat, si non servat formam, nihil exhibet : sed hic principaliter accipitur ex parte suscipientis, qui scilicet susceperit aliter quam Kcclesia ritus sit : suscipit enim pro quadam abusione, tamen hoc ipsum abusivum intendit suscipere, et propter efficaciam sacramenti dicitur recipere characterem.
On this page