Text List

Articulus 3

Articulus 3

An fictio possit impedire baptismum ?

ARTICULUS III. An fictio possit impedire baptismum ?

Secundo queritur, Qualiter impedit baptismum ?

Videtur enim, quod non possit impedire : 1. Fortius enim non impeditur a minus forti : gratia autem sacramentalis fortior est fictione, et omni peccato : ergo videtur, quod impedire non debeat, nec possit.

2. Praeterea, Si peccatum impedit : tunc etiam peccatum originale in parvulis videlur impedire posse : et hoc non est verum.

3. Item, Peccata quaedam venialia sunt in adultis non baptizatis. Ponamus ergo, quod adultus aliquis nimis diligens uxorem, vel parvulos, et plus quam Deum, et tamen baptizetur : constat quod ille amorem illum in baptismo non amittat, nec deponat : ergo peccatum manet : ergo videtur esse fictus : quia Deus aut nihil, aut totum indulget.

Soturio. Dicendum, quod fictio impedit ex eo quod ponit obicem Spiritui sancto per dissensum actualem voluntatis ad effectum sacramenti : vult enim aliquid quod non potest stare cum gratia sacramentali.

Ad primum ergo dicendum, quod peccatum de se est debile, sed cum voluntate retinente gratiae efficitur forte ad impediendum gratiam : quia qui creavit te sine te, non justificabit te sine te : non enim vult malitiam Deus, ut dicit Damascenus, nec compellit virtutem, quia jam sorderet laus boni, si etiam contra voluntatem_ daretur.

Ad Auiup dicendum, quod in parvulis non est voluntas renitens, quin potius est ibi preparatio meriti Christi contra peccatum alienum, ut prius dictum est.

Ad aliud dicendum, quod nihil prohibet propter adherentiam venialis veniale peccatum manere : quia hoc non facit fictionem : quia nec in eadem parte est cum gratia, nec etiam gratia contrariatur : et ideo tota venia habetur, et tota sanctitas etiam non habita remissione venialis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3