Text List

Articulus 4

Articulus 4

Qualiter redeat effectus baptismi cessante fictione ?

ARTICULUS IV. Qualiter redeat effectus baptismi cessante fictione ?

Tertio queritur, Qualiter redit effectus baptismi cessante fictione ?

Quia videtur, quod non redeat: 1. Opera enim mortua non vivificantur opera autem in mortali peccato facta, sunt mortua : ergo non vivificantur : baptismus autem hujusmodi est in mortali peccato factus : ergo non redit baptismi effectus, sed iterum debet baptizari.

2. Si dicas, quod in ficto imprimitur character, et gratia illius non debet baptizari. Videtur, quod non imprimitur : quia Spiritus sanctus discipline effugiet fictum' : ergo non imprimit ei quidquam : ergo nec characterem.

3. Praeterea, Character est lumen spirituale, ut infra habebitur, et lumen spirituale non potest stare cum spirituali tenebra : peccatum autem, ut dicit Damascenus, est tenebra spiritualis : ergo. videtur, quod ficto character imprimi non possit.

4, Item, Gratia sacramentalis est effe- cta a sacramento baptismi: sed quando non est, non efficitur : ergo non efficitur quin iste fictus baptizetur. Similiter videtur, quod nec postea efficitur : quando enim non est causa, tune nihil efficit causa: postea autem non est baptismus, quia jam transiit : ergo non efficit postea : ergo non efficitur umquam a baptismo gratia illa : ergo non redit.

5. Item, Non redit quod numquam affuit : sed isti ficto numquam affuit gratia : ergo non redit ei postea cessante fictione.

6. Item, Ponamus, quod iste fictus inter baptismum suum, et ante poenitentiam, multa committat peccata, et postea peniteat de fictione : aut illa peccata remittuntur sine gemitu exteriori et planctu, aut non. Sisic : ergo peccatum actuale commissum post baptismum remittitur sine exteriori satisfactione, quod non dicitur a Doctoribus. Si non remittitur : ergo gratia baptismi non delet quidquid invenit.

7. Praeterea, Causa debet esse conjuncta effectui : sed gratia delens peccatum est effectus baptismatis : ergo debet esse conjuncta cum ipso : et hoc non est in talibus : ergo videtur, quod necesse sit iterum baptizari.

Si forte dicatur, quod manet character, et ille est causa gratiae in talibus : istud non videtur esse verum, quia character aequaliter est in bonis et in malis : ergo non est magis causa boni quam mali : quia causa per se boni non potest esse cum malo, sicut nec bonum : et causa mali perse et formaliter, non potest esse cum bono, sicut nec malum.

Sorvrio. Dicendum ad primum, quod fictus recipit characterem : et aliter est de opere hominis, et aliter de opere Dei: opus enim hominis potest per hominem esse mortuum et mortificatum, et hoc est quod procedit a libero arbitrio : opus autem Dei non potest esse mortuum, et hoc est sacramentum, in quo, sicut infra habebitur, divina virtus sub tegumento visibilium specierum in baptismo salutem operatur : et ideo non tenet ista objectio de sacramentis. Sed fictus ponit obicem sive repagulum grati# ne in eo fiat.

Ad aliud dicendum, quod Spiritus sanclus in quantum sanctus, effugiet fictum, quia non operatur in eo sanctitatem, sed non in quantum est Spiritus operans in sacramentis.

Ad aliud dicendum, quod character lumen est spirituale ex parte imaginis create distinguens fidelem ab infideli secundum fidei statum, ut infra dicemus in questione de charactere :: sed illud lumen non habet contrarietatem ad peccatum, sicut nec lumen fidei informis : nec hoc ideo dicitur, quod sit fides informis, sed est splendor quidam procedens a charactere increato in imaginem creatam, ad distinctionem baptizati a non baptizato : et ideo potest salvari cum peccato.

Ad aliud dicendum, quod baptismus manet in ficto per mansionem characteris, qui vocatur proprie sacramentum : et ideo non habens obstaculum operatur gratiam, eo modo quo ipsum est causa, scilicet disponens, et Deus tunc efficit gratiam in isto : unde haec fuit falsa, quod baptismus transiit, quia mansit ut est character.

Ad aliud dicendum, quod effectus non dicitur redire : sed dicitur in Littera, quod baptismus ex eo tempore incipit valere, quod recedit fictio. Si tamen redire dicatur, tunc dicendum est, quod prius affuit in causa disponente, licet non in se.

Ad aliud dicendum, quod virtute baptismatis non delentur in isto nisi quae usque ad horam baptismi commiserit : sed virtute poenitentiae delentur sequentia : et ideo pro istis debet recipere pcenilentiam exteriorem.

Et quod dicitur, quod baptismus delet quidquid invenit, bene exponitur ab Augustino in Liftera : quia deletur ibi externus dies, et ipsa hora ante baptismum, sed non ea quae fiunt post, sed potius virtute contritionis et poenitentiee : quia non potest dimidia venia a Deo accipi: ut homo habeat gratiam simul, et culpam : et simul habitet in eo Deus, et diabolus.

Ad vutrimum dicendum, quod baptismus ut est causa gratiae, manet in charactere.

Et quod objicitur de mansione cause, dicendum quod hoc est verum de causa formali : sed. baptismus est causa disponens tantum, quae tamen necessario inducit effectum, nisia contraria voluntate impediatur.

C. Quomodo intelligatur illud, Quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis ?

Quaeritur ergo quomodo illud accipiatur : Quicumque in Christo baptesatt estis, Christum induistis '? Potest dici, quod qui in Christo, id est, in Christi conformitate baptizantur, scilicet ut moriantur vetustali peccati, sicut Christus vetustati poona, induunt Christum, quem per gratiam inhabitantem habent ®. Potest et aliter solvi. Duobus enim modis Christum induere dicimur, vel assumptione sacramenti, vel rei perceptione. Unde Augustinus >: Induunt homines Christum aliquando usque ad sacrament perceptionem, aliquando usque ad vite sanctificationem : atque illud primum bonis et malis potest esse commune, hoc autem est proprium bonorum et piorum. Omnesergo qui in Christi nomine baptizantur, Christum induunt, vel secundum sacramenti perceptionem, vel secundum vite sanctificalionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4