Text List

Articulus 5

Articulus 5

An verum sit illud dictum Apostoli, Quicumque baptizati estis, Christum induistis ?

ARTICULUS V. An verum sit illud dictum Apostoli, Quicumque baptizati estis, Christum induistis ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, "Queritur ergo quomodo illud aceipiatur, etc."

4. Christus enim non habetur ut indumentum nisi per habitum virtutis : ergo videtur, quod tales accipiunt habitum virtutis.

2. Item, Non induitur Christus nisi per novum hominem, sicut videtur dicere Apostolus dicens : Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in Justitia, et sanctitate veritatis. Fictus autem non innovatur. Ergo non induit Christum.

3. Item, Secundum ea quae dicit in Littera, tunc character est sacramentum : ergo est invisibilis gratiae visibilis forma : et hoc patet esse falsum, quia character non est sensibilis, neque visibilis.

Si dicas, quod videtur a glorificatis et beatis : hoc nihil est : quia secundum hoc etiam gratia est visibilis, quia videtur ab eis.

4. Si dicas, quod in alio videtur, hoc est, in tinctione facta in aqua : hoc nihil videtur esse : sienim aliquid in alio videtur, illo non existente in quo videtur, id quod videbatur in ipso, non videbitur: sed character non nisi in tinctione videtur: ergo non existente tinctione, nullo modo videbitur : sed cessante tinctione nonest tinctio: ergo tunc nulla est in isto visibilis forma : ergo nullum sacramentum.

Sonvutio. Dicendum, quod licet character secundum nomen sit in predicamento relationis, sicut signum distinguens, tamen secundum id quod est, est habitus cujusdam luminis illustrantis imaginem per modum dispositionis non omnino sufficienter ad salutem: et ille dicetur hic habitus quo habetur sacramentum, et in eo secundum quid induitur Christus, et non simpliciter: et ideo etiam Litfera non dicit, quod simpliciciter induunt Christum, sed cum hac determinatione, usque ad sacramenti susceptionem 2.

Per hoc patet solutio ad sequens, quia Apostolus loquitur de simpliciter induentibus Christum.

Ad aliud dicendum, quod character est sacramentum, et est visibilis in tinctione.

Ad oc quod objicitur contra, dicendum quod licet tinctionis actus exercitus transeat, tamen secundum suscepisse non transit, sicut quando de preterito ex preteritione sua non preterit : et ad illam tinctionem refertur visibilitas characteris : quia illa tinctio visibilis fuit in exercitio sui, et reliquit cognoscibilitatem characteris in ipsa sic peracta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5