Articulus 6
Articulus 6
An baptismus sanguinis et poenitentie suppleat vicem baptismi qui fit in aqua ?
Et ibi queruntur distincti modi baptismatum, quos tangit Magister: quia 1. Si baptismus sanguinis supplet totum baptisma, tunc videtur, quod imprimat characterem, Et eadem objectio est de baptismo poenitentia: sed hoc non faciunt : ergo sunt imperfectioris effectus quam baptismus aque.
2. Sed contra hoc videtur esse quod dicit Damascenus, quod baptismus sanguinis est valde bonus, eo quod secundis sordibus non coinquinatur.
3. Item, Poenitentia in jam adulto exigitur ante baptismum aque, et tamen tenetur ad baptismum: ergo videtur, quod non potest supplere locum ipsius.
4. Praeterea, Si supplerent ista locum baptismatis, oporteret quod aliquid haberent simile illi: et quid est illud? Si dicatur, quod gratia remittens peccatum : hoc nihil est: quia secundum hoc quelibet virtus suppleret locum baptismi : nibil autem aliud invenitur in quo assimilentur, ut videtur: ergo non supplent locum baptismi.
5. Item, Joannes Damascenus non ponit tantum tria genera baptismatum, sed novem, scilicet baptismatum, diluvii quo baptizatus est mundus, et baptismum Maris rubri, de quo dicit Apostolus : Patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare, scilicet rubrum, transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari. Tertius est baptismus lustrationis in Veteri Testamento. Quartus, baptismus Joannis. Quintus, baptismus quo Dominus baptizatus est. Sextus, baptismus Christi quo nos baptizamur. Septimus, baptismus in Spiritu sancto et igne, de quo dixit Dominus discipulis : Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post mulio hos dies*. Octavus, baptismus poenitentia. Nonus, baptismus sanguinis.
Souutio. Dicendum, quod Magister non tangit hic baptismata nisi similia baptismo nostro in effectu principali, qui est remissio peccati: et illa non sunt nisi duo, scilicet poenitentia, ubi articulus necessitatis, non contemptus religionis sacramentum excludit: et effusio sanguinis, ubi etiam aqua baptismi, impediente tyranno, haberi non potest.
Ad id ergo quod primo objicitur, dicendum, quod non imprimunt characterem, quia character est pars sacramenti: sed effectum totum supplent, sed ea quae sunt de sacramento non exhibent: et ita intelliguntur auctoritates inducte in Littera, ,
Av auiup dicendum, quod baptismus sanguinis in hoc melior est, quod non inquinatur secundis sordibus, et quia adducit meritum aureole, et quia radit falce acerbitatis venialium adherentiam : quorum nullum necessario facit baptismus aque: séd non in hoc quod imprimit characterem, quia ille debetur invocationi trine benedictionis in elemento aque.
Ad aliud dicendum, quod illa_ pcenitentia non exigitur propter baptismi imperfectionem, sed potius ut tollatur fictio ab eo qui vult baptizari ne ponat obicem Spiritu sancto.
Ad aliud dicendum, quod resumenda est quaedam auctoritas Augustini supra notata, per quam probat, quod quidquid ante et post baptismum culparum remittitur, totum fit virtute baptismi: et ideo poenitentia non supplet vicem baptismi, nisi in quantum baptismus est in proposite: et similiter martyrium, et hoc est quod dicit in Litfera, ubi sacramentum articulus necessitatis, non contemptus religionis excludit. Et per illud propositum non tantum efficitur simile, sed idem operans differenter : quia in baptismo aque per se, in baptismo autem ponitentiae et sanguinis operatur in proposito, in quantum est in ipso qui morilur praventus necessitate mortis naturalis vel martyrii.
An divisionem Joannis Damasceni dicendum, quod Magister non ponit hic nisi illa quae accedunt ad similitudinem baptismi ex parte causalitatis : et illa non sunt nisi duo directe, et unum quod accedit ad ipsum, in quantum est diminutivum pone quae est infirmitas et pronitas concupiscentiae, quod est baptismus in igne et Spiritu sancto, quando sublata est ab Apostolis infirmitas et carnalitas : sed Magister non tangit hoc, quia hoc polius est confirmationis quam baptismi.
Sr aurem quaritur de sufficientia divivisionis Damasceni, Dicendum quod octo genera baptismatum sumuntur secundum aceessum propinquiorem vel remotiorem ad novum, quod est hap~ tisma verum. Possunt autem accedere aut a parte signi, aut a parte causa: quia verum baptisma est signum et causa. Si est ex parte signi: aut illud signum est réspectu aque tantum, et est baptismus diluvii : aut respectu aque et Spiritus et sic est baptismus Maris rubri, propter columnam ignis et nubis quae Spiritum significat: unde etiam dicit Apostolus, quod in nude et in mari baptizati sunt: aut ex parte aque et Spiritus et passionis operantis in sacramento baptismatis, et sic signum fuit baptisma lustrationis in veteri lege, in quo fuit aqua et cinis per ignem hostiae quoad spiritum, et sanguis immixtus propter figuram passionis. Aut accedit ex parte aque, spiritus, passionis, et actus: et sic est baptismus Joannis, in quo fuit forma in nemine venturi, presignans Spiriturn, et patientem, et aquam, et actum immersionis. Aut polerat ponere signum ad formam et virtutem regenerativam ex parte materie, et sic signum fuit baptisma quo baptizatus est Dominus, ubi Trinitas apparuit in figura forma, et vis regencrativa collata est aquis. Nec plura sunt in vero baptismo ex parte signi nisi aqua, passio, Spiritus operans, et actus, et vis regenerans, et forma: et ideo non sunt plura genera accedentia ad ipsum in ratione significandi. In ratione autem causandi est accessus vel ex parte diminutionis poene, et sic accedit baptismus in Spiritu sancto et igni, quo baptizati sunt Apostoli in die Pentecostes: aut ex parte remissionis culpx, et sic accedit baptismus poenitentiae et sanguinis: et haec omnia iterum colligit verum baptisma: quia remittit culpam totam, et partem poenae infirmitatis et pronitatis.
On this page