Articulus 3
Articulus 3
An haereticus et schismaticus possunt baptizare ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, circa medium: "Si in heresi quacumque vel schismate, etc."
Contra enim hoc est, quod 1. Qui non credit, non videtur posse intendere : ergo haereticus non baptizat, cum intentio exigatur ad sacramentum.
2. Item, In Marco, xvi, 16, primo premittitur fides, et sequitur baptismus, cum dicitur : "Qui crediderit et baptizatus fuertt", etc. : ergo fides necessaria est ad. sacramentum : ergo haereticus non potest baptizare.
3. Si dicas, quod hoc verum est ex parte Ecclesie vel baptizati, sed non ex parte baptizantis : hoc nihil est : quia ibi etiam praemittitur de baptizante : cum preeceperat predicari Evangelium, postea subjungit : Baptizantes eos, etc. : ergo ex parte baptizantis exigitur fides.
Item, Confessio fidei requiritur etiam a baptizante cum baptizat, ut servetur debita solemnitas baptismi, sicut patet in interrogationibus patrinorum : ergo videtur, quod etiam ipse debet habere fidem : ergo bereticus non baptizat. ConTrarium autem = hujus_ probatur multipliciter in sequenti distinctione.
SoLutio. Dicendum, quod hercticus baptizans in forma heretica, non baptizat : et secundum hune intellectum dixit Cyprianus martyr non baptizare hereticos : sed haereticus baptizans in forma Ecclesiae, etiam cum intentione, baptizat in forma fidei et fide Ecclesiw : et ideo baptizatum est quod sic baptizat. Et Augustinus in libro contra Donatum, de hoc dat conveniens exemplum : quia sicut Jacob semen benedictum non tantum genuit per uterum liberarum, sed etiam per uterum ancillarum, ita Christus non tantum regenerat ministerio fidelium, sed etiam ministerio infidelium :eo quod actus suus est, non hominis : et in hoc ostenditur efficacia sacramenti.
Dicendum igitur ad primum, quod qui non habet fidem, potest intendere facere quod facit Ecclesia, Jicet non intendat effectum baptismi inducere : ialis autem intentio actus quam facit Ecclesia, sufficit sacramento baptism}.
Ad aliud dicendum, quod illa fides que exigitur ad baptismum, est fides Feclesia, et non baptizantis.
Ad id quod contra objicitur, dicendum quod predicare Evangelium non praecedit baptismum tamquam necessarium, sed tamquam expediens, in quo docemur, qualiter baptisma servabitur : et ideo facit ad bene esse, et non ad esse sacramenti.
Ad aliud dicendum, quod hoc totum est de bene esse, et non de esse, quod sacramentum dicilur esse sacramentum fidei non dantis, sed suscipientis : etsi ille etiam infidelis est, et amen in for~ ma Feclesie suscipit sacramentum, dicitur fidei quae deberct esse, non quae sit, sicut Magister dicit supra de ficto permanente in fictione usque ad finem vile.
On this page