Text List

Articulus 4

Articulus 4

Que est potestas quam Dominus sibi retinuit, et quam ministris dedit, et quam potuit dare et non dedit?

ARTICULUS IV. Que est potestas quam Dominus sibi retinuit, et quam ministris dedit, et quam potuit dare et non dedit?

Deinde queritur de hoc quod dicitur, ibi, B, "Quia ministerium tantum habent, non potestatem baptisini, etc."

Queritur hic quae potestas est quam Dominus sibi retinuit, et quam ministris dedit, et quam potuit dare et non dedit ?

Videtur enim quod 1. Potuit dare potestalem cooperationis ad emundationem interiorem : ut sicut cooperatur Domino exterius, quod ita secum mundaret interius : primo quia hoc dicit Magister in: Zittera sequentis capituli.

2. Secundo, quia dedit homini potestatem expellendi demones : sed minus est expellere effectum quam causam : cum igitur peccatum sit effectus demonis, ipse potuit hoc conferre homini ut expelleret peccatum.

3. Item, Dignior est creatura quae est substantia quam illa quae est accidens, et inter substantias dignissima est rationalis : sed gratia est accidens, et homo est substantia rationalis : ergo homo dignior est quam gratia : gratia autem contulit Deus potestatem expellendi peccatum : ergo multo magis potuit hoc conferre homini vel anime rationali.

4, Item, Joan. 1, 33, super illud : Hic est qui baptizat, dicit Glossa, id est, a pececatis mundat..

Item, Ibidem Augustinus dicit, quod Joannes didicit a Christo, quod potestatem mundandi a peccatis potuit dare ministris, et non dedit : hoc autem est per potestatem remittendi peccatum, et cooperationis ad munditiam interiorem : ergo hance potuit dare.

5. Item, Objicitar communiter, quod dedit herbis et verbis et lapidibus quibusdam potestatem curandi morbos spirituales.

Sed contra hoc videtur esse quod 1. Dicit Augustinus, quod majus est de impio facere pium, quam creare ceelum et terram : sed potestatem creandi coelum et terram non potuit dare, ut dicunt: ergo nec potestatem faciendi de impio plum.

2. Item, Non fit impius pius nisi aliqua creatura de nihilo creata, scilicet gratia : cum igitur actus omnipotentie sit creare, ut in principio libri H Sententiarum probatum est, non potuit hoc convenire alicui creature : ergo non potuit communicare potestatem illam.

3. Item, Esto quod dederit homini potestatem illam : ergo potest exire in actum mundandi : ergo potest mundare peccatorem velit nolit peccator, quod esset inordinatum : ergo non potuit illam potestatem conferre homini.

4, Item, Si dicas, quod Deus potuit conferre, sed nullus ministrorum potuit recipere: hoc nihil est: quia hic queritur de potestate quam potuit dare et minister recipere, sed non dedit eam Deus.

Soxurio. Doctores distinguunt hic multiplicitatem potestatis, scilicet auctoritatis, invocationis, excellentiw, ministerii, et cooperationis. Auctoritatis qua Deus est prima causa justificationis in baptismo, et sine qua nulla alia potestas aliquid potest : et hanc (ut dicunt) non po- tuit ita alii communicare : sicut non potest alii communicare, quod sit Deus : et hoc habetur in Littera.

Potestas autem invocationis est, ut daret nomini alicujus hominis potestatem, ut ad invocationem sui nominis efficeretur sanctificatio, et effectus baptismi : sicut fit ad invocationem Trinitatis, sicut etiam fit quandoque ad invocationem nominis Christi: et hanc (ut dicunt) potuit conferre, sed noluit : et hoc sapienter ne spes salutis et adjutorii poneretur in homine, et sic paulatim pro Deo coleretur, vol coli inciperet.

Potestas autem excedlentiz# dupliciter a diversis exponitur. Communis expositio est, ut scilicet secundum merita et gradus baptizantium esset excellentior, vel minus excellens effectus baptismi : ut melior esset a meliore vel majore in Ecclesia datus : et hanc iterum (ut dicunt) potuit dare, sed noluit, ne tot essent baptismi quot baptizantes : quia unum debuit esse baptisma, sicut una passio quae Operatur in ipso, et unum originale peccalum quod substantialiter curatur in ipso. Alii quidem pauci aliter exponunt potestatem excellentia, scilicet quod sit excellentiae in actu, ut scilicet sine ritu baptismi ille posset absolvere a peccato, quasi sine clave regnum aperire : et hanc dicunt soli Christo esse collatam. Et priima expositio melior et communior est. Hance. autem non dedit nisi Christo qui est Deus et homo : ut non sint plura capita Ecclesie, sicut Ecclesia tantum una est.

Potestas autem minisierii est ut committatur dispensationi ritus exterior baptismi : et hanc Deus omnibus Ecclesie ministris contulit.

Potestas autem cooperationis est illa quam Magister tangit in Litlera, scilicet ut homo haberet ministerium intus curandi vel cooperandi Deo, sicut habet exterius ¢ et hanc potuit secundum Magistrum conferre, sed noluit, ne spes salutis crederetur in alio esse, vel ab alio dependere quam a Deo : et ne gratia pu- . taretur dependere ab actu hominis, si Deus opus hominis ad conferendum gratiam requireret.

Potestatem igitur auctoritatis nec potuit conferre, nec contulit : potestatem autem ministerii exterioris in quo cooperatur minister Deo, potuit conferre et contulit. Potestatem autem invocationis, excellentia et cooperationis interioris potuit conferre, sed non contulit predictis de causis.

Secundum hanc distinctionem, Ad opsecta dicendum, quod prima objecta videntur probare, quod potuit conferre homini ut justificaret : et hoc non est verum : sed potuit conferre,ut operatione aliqua potestatis spiritualis disponeret ad justificationem, sicut sacramentum operatur disponendo.

Unde dicendum ad primum, quod Magister in Littera intelligit de cooperatione dispositionis.

Ad aliud dicendum, quod demonem expellere ab infestatione corporis, minus est quam expellere peccatum : quia solus Deus peccatum dimittit per hoc quod solus Deus creat gratiam, qua formaliter dimittuntur peccata.

Ad aliud dicendum, quod tales rationes nihil valent : quia dignitas gratiae et creature rationalis est wquivoca. Dignitas enim rationalis creature est inter substantias, quia ipsa beatificabilis est, etin hoc prefertur gratia. Dignitas autem gratiae est dignitas forme per contrarietatem expellentis peccatum, et gratia in hoc preefertur homini, quia homo vel rationalis creatura talis forma esse non potest.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de potestate dispositionis ad emundationem, et non de potestate dandi vel creandi gratiam.

Ad stiup dicendum, quod nihil est simile de curatione corporum, et animarum : quia lapides et herbe ex virtutibus consequentibus contrarietates complexiones suas habent ad causas morborum corporalium : sed nullam potest homo habere talem comparationem ad causam morbi spiritualis: verba autem non curant nisi per invocationem,

Av Attup quod in contrarium objicitur, dicendum, quod omnia illa non probant nisi de potestate effectiva justificationis et vivificationis et non. dispositiva. Et bene conceditur, quod illam dare non potuit, nec Christo homini, nec alii, nec etiam potestatem creandi : et ratio hujus expedita est in tertio Sententiarum'.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4