Text List

Articulus 5

Articulus 5

An Joannes novit Christum, et quid de eo novit ?

ARTICULUS V. An Joannes novit Christum, et quid de eo novit ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, circa initium : "Quid noverat Joannes Baptista? Dominum. Quid non noveral, etc.".

Dicit enim Augustinus quod novit eam esse agnum tollentem peccata mundi : sed non novit, quod potestatem baptizandi esset sibi retenturus et non aliis daturus, Hieronymus autem et Chrysostomus contrarium huic dicunt, scilicet quod non novit eum esse Christum in mundo natum, et per mortem suam esse redempturum mundum. Ergo contrarietas videtur esse inter eos.

Sonutio. Dicendum, quod utrumque verum est : quia est notitia Christi simplex, et est notitia ejus in hac vel in ila forma gua venit ad Joannem. Scivit ergo ipsum esse natum et mundum redempturum : sed nescivit, quod iste homo qui venit ad eum inter alios fuit Christus, antequam vidit columbam descendentem, sicut dixerat ei Deus in eremo : et tunc dixit: Ego ate debeo baptizari, et tu venis ad me*/ Et hujus causam assignat Chrysostomus in Commento, dicens quod in juventute noverat eum, sed longo tempore conversatus in eremo amiserat imaginationem facici : et ideo non cognovit eum sub forma venientis ad se, et cognovit cum talem natum esse in mundo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5