Text List

Articulus 6

Articulus 6

ARTICULUS VI. An Christus homo habuit potestatem dimittendi peccata ? Filius enim hominis est Christus secun-

dum humanam naturam. Ergo videtur,

quod etiam alii homini potest conferre.

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub finem : "Ita ergo potuit dare, etc."

Videtur ergo, quod Christus homo

habuit potestatem dimittendi peccata : quia

4. Matth. ix, 6, dicitur : "Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata", etc.

2. Item, In tertio libro Sententiarum habitum est, quod Christus secundum humanam naturam est redemptor : sed redimere non potuit nisi peccatum di- mitteretur : ergo videtur, quod ipse secundum hanc naturam peccata dimittere potuit.

Item, Plus est redimere quam creare, ut dicit Augustinus. Si ergo potuit redimere secundum humanam naturam, potuit etiam secundum eam creare gratiam qua justificatur homo.

SED CONTRA : Dicit Bernardus, quod gratia non est ab homine Christo, sed solum a Deo : ergo non potuit habere potestatem mundandi animam : sed sepe supra probatum est, quod creare est actus infinite potenti, et solius omnipotentiae divine : Christus autem secundum_hominem non fuit susceptibilis illius potestatis, quod justificaret animas interius.

Soxutio. Quasi omnes dicunt, quod Christus secundum hominem non fuit susceptibilis illius potestatis.

Ad id ergo quod contra objicitur, dicendum quod Filius hominis probare ibi voluit suam deitatem : et ideo hoc convenit Filio hominis in quantum Deus est.

Ad aliud dicendum, quod redemptor est Deus, et homini attribuitur baptismus: quia in humana natura pertulit passiones, quibus pro nobis satisfecit.

Si autem queritur gue fuit potestas quam dedit ei Pater pre aliis?

Dicendum secundum Doctores, quod illa fuit potestas excellentiae ad actum, scilicet ut solveret sine officio clavium tamquam Dominus universe Ecclesie. Christus enim non legitur recepisse ordinem, sed dedisse : nec habuisse potestatem ad mensuram, sed ad omnia : et hee potestas excellentiae data est Christo, quae aliis in virtute clavium et ordinis et limitata est et tradita. -

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6