Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Nunc quibus liceat baptizare addamus, etc." In hac ultima parte, de baptismo agit ex parte baptizantis.

Et dividitur hac distinctio in duas partes : in quarum prima tangit quinque questiones circa baptizantes et baptizandos. In secunda autem parte agit de sacramentalibus, ibi, G, "Porro cuncti ad baptismum venientes, etc." °

In prima harum (ut dictum est) guinque sunt questiones, scilicet de potestate baptizantium. Secunda est, Utrum in matris utero habitum gratiae baptismalis aliquis consequatur? ibi, B, "Hoc etiam sciendum est, quod in materno utero, etc." Tertia est, de corruptione verborum ex ignorantia lingue, ibi, C, "Queri etiam solet, Si corrupte, etc." Quarta est de hoc quod dubitatur an sit baptismus, ibi, D, "Praeterea sciendum est, quod tli de quibus nulla exstant indicia, etc." Quinta, de jocose baptizatis, ibi, E, "Solet etiam quert de illo qui jocans, etc."

Etiam ibi adjunguntur aliqua de intentione baptizantium, et de tempore baptismi.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus