Articulus 1
Articulus 1
An quilibet potest esse minister Ecclesiae?
Incidit autem dubium circa primam partem, Utrum minister baptismi sit quilibet, sicut in Littera dici videtur?
Videtur autem, quod non : quia 1. Baptismus est sacramentum Ecclesiae : sed sacramenta Ecclesie committuntur dispensationi ministrorum Ecclesiae : ergo et baptismus. Cum igitur ministri Ecclesiae non sint nisi Prelati, videtur quod non habeant potestatem baptizandi nisi soli Prelati.
2. Item, Inter sacramenta est unum quod est sacramentum sacramentorum, scilicet Ordinis : ergo videtur, quod ad~ ministratio omnium aliorum pertinet ad ordinatum : non ergo ad quemlibet, ut videtur in Litéera dici.
3. Item, Matth. xxvin, 18 et 19, non misit Christus nisi Apostolos et discipulos ad baptizandum : ergo videtur, quod non habent potestatem baptizandi nisi successores illorum : hi autem sunt Prelati : ergo videtur, quod non debeat baptizare nisi Preelatus.
4. Item, Non est potestas nisi a Deo, ut dicitur, ad Roman. xm, 1 : "quae autem a Deo sunt, ordinata sunt": ergo videtur, quod sub ordine illo cadit baptis- mi potestas : nullus autem. actus ordinatus ex potestate aliqua committitur omnibus indifferenter : ergo nec actus ergo non quilibet potest baptizare, ut videtur.
6. Item, Apostolus dicit, quod "sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra, cum sint multa, non eumdem actum habent ita multe unum corpus sumus in Christo": ergo . sicut est in corpore naturali, ita debet esse in corpore mystico : sed in corpore naturali in uno membro digeritur nutrimentum et transmittitur ad alia, quod non immediate datur singulis : ergo similiter debet esse in corpore mystico : ergo determinati erunt ministri per quos detur baptismus et gratia baptismalis, et non quilibet erit baptizans, ut videtur.
2. Item, Quia baptismus est sacramentum necessitatis : et si quibusdam committeretur, cum illi non possint esse proximi omnibus, multos contingeret periclitari, quod esset contra Dei misericordiam, et providentiam Ecclesie : ergo potestas baptizandi debebat omnibus committi.
Solutio. Dicendum, quod est potestas et commissio potestatis. Debita potestas est in eo qui habet potestatem ex ordine, et auctoritatem sive jurisdictionem ex auctoritate, et idoneitatem ex vite merito : et talis solus est digne etvere minister : ille autem qui habet ordinem et jurisdictionem et non vitam, vere quidem minister est, sed non idonee vel digne : et hoc modo procedunt rationes primo inducte. Sed propter necessitatem hujus sacramenti et modum culpe contra quam est, accipit illud sacramentum administrationem a quocumque : et necessitas est a generalitate periculi, sicut dictum est in objiciendo, sed modus culpe est originalis pro quo. satisfecit Christus quoad se, et sufficit fides aliena ut valeat baptizatis illa satisfactio. Hec autem fides potest esse protestata in actu cujuscumque : et ideo tempore necessitatis quilibet potest baptizare.
Dicrenpum ergo ad primum, secundum, tertium, et quartum, quod hoc verum est quoad ordinem ex jurisdictione et idoneitate : sed aliud reformat pactum in baptismo, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod gratia quae est nutrimentum corporis mystici, quoad vitam spiritualem, immediate a Deo datur cuilibet membro, et ideo quoad hoc non est simile. Sed est quaedam utilitas in gratiis exterioribus quae sunt ad bene esse, ut prophetia, scientia, et hujusmodi : et quoad illas est simile inter corpus mysticum et naturale : et talis gratia est ordo potestatis et jurisdictionis. Et ideo in talibus gratiis unum’ membrum mystici corporis recipit ab alio.
On this page