Articulus 2
Articulus 2
An haereticus potest baptizare ?
Videtur enim, quod haereticus non possit baptizare. 1. Dicit enim Psalmus : "Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos". Ergo extra domum non. est repositio pullorum constat autem, quod haereticus est extra domum : ergo non reponit pullos Ecclesie : ergo non baptizat.
2. Item, Numer. xix, 22 : "Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet." Et haec auctoritas inducitur in ZLittera': ergo videtur, quod non baptizat.
3. Item, Apocal. xx1, 2, Vidit Joannes Jerusalem terrestrem descendentem a ceelesti : ergo quia ccelesti non descendit, non est de terrestri Jerusalem, id est, de Ecclesia militante : ergo videtur, quod cum Ecclesia malignantium hereticorum non descendat secundum ordinem a ccelesti, quod nihil conferat in terrestri.
4. Item, Stomachus vel hepar ejectum extra corpus hominis, in nullo actu potest subservire membris remanentibus : sed haereticus est sicut membrum ejectum extra corpus : ergo in nullo subservit corpori mystico : ergo non potest conferre characterem baptismalem.
3. Item, Dionysius loquens de charactere sacramentali, dicit quod datur accipienti ab hierarcha : hierarcha constitutus est in sacro ordine in Ecclesia, et talis non est hereticas : ergo videtur, quod ipse sacramentalem characterem conferre non possit.
6. Prarerea, Ad Ecclesia generationem exigitur Eeclesie uterus : non est autem idem uterus Ecclesie, et uterus conventiculorum hereticorum : ergo videtur, quod qui in conventiculis hereticorum sacramenta suscipiunt, non accipiunt characterem.
2. Item, Joanni dictum est, ut habitum est in premissis, quod hic est qui baptizatĀ® : ergo a quocumque dicatur forma verborum prescripta in debita materia, semper Deus baptizans est intrinsecus : ergo imprimitur character : quia constat, quod gratia non confertur in baptismo quem confert haereticus qui scitur esse precisus, si baptizatur adultus qui novit eum esse extra Ecclesiam.
Soturio, Dicendum, quod quicumque baptizat intendens et servans formam Ecclesia, sive sit hereticus, sive non, ipse confert characterem baptismalem, ad minus, sicut supra habitum est de induentibus Christum usque ad sacramen~ ti susceptionem.
AD PRIMUM autem quod contra objicitur, dicendum quod nidus Ecclesie est forma sacramentorum : et non sunt hereticorum nidi illi : et ideo cum in eis reponunt suos pullos, reponunt non extra Eeclesiam, sed in ea : etsi postea conculcantur a diabolo, hoc non est propter imperfectionem sacramentorum, sed potius propter perniciem fictionis.
Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de tactu qui est similis tactui physico : ut si in tactu imitetur tactum secundum quantitatem tangentis, hoc est quod haereticus tangat ad imitationemheresis : sic enim verum est, quod ipse immundus erit qui tangitur : sed quando haereticus tangit in forma sacramentorum Ecclesia, assimilatur tactus iste sicut leproso habenti manus involutas in panno candido mundissimo, et ideo immundare non potenti.
Ad aliud dicendum, quod licet ritus heresis et conventio ab Ecclesia triumphanti non descendit, tamen usurpat hoc quod ab Ecclesia triumphante descendit, quando usurpat Ecclesie sacramenta.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia haereticus non in toto est extra Ecclesiam : quia usurpat actum membri interioris et ministerium, quando accipit formam sacramentorum Ecclesie : unde non in omnibus est simile de dependentia membrorum spiritualium ad invicem, et de dependentia membrorum corporalium ad invicem, ut dictum est in anteriori questione.
potestatis, auctoritatem administrationis, et idoneitatem ad actum : et ille est qui completum habet ministerium ad salutem suam: et non intelligitur, quod aliter non possit imprimi character.
Ad Atiup respondet Augustinus, quod Donatus non generat per hoc quod est extra, sed per hoc quod est intus, quando servat formam Ecclesie conferendo sacramenta : et ideo non sequitur, quod ipse sit intus, sed potius quod ipse sit extra, et generet per hoc quod est intus.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesia secundum Augustinum semen benedictum suscipit ex semine viri sui Christi: et hoc quandoque per uterum proprium, ut Rachel, et Lia : et quandoque per uterum ancille, ut in ancillis Rachel et Liew, quae pepererunt super genua earum : per quas significantur heretici utentes forma Ecclesie in conferendis sacramentis. Quandoque autem in utero proprio perit semen, sicut Esau reprobatus est : quandoque in utero ancille, sicut Ismael reprobatus est : per quos significantur falsi Christiani et heretici in forma heresis et non Ecclesie baptizantes.
On this page